COMPĬTA, ōrum, n. pl. Carrefour. Usus: In triviis et compitis auctionati.
COMPLĂCĔO, es, cui, ere, n. Plaire. Syn. Placeo. Usus: Si DEO complacitum est.
COMPLĀNO, as, avi, atum, are, a. Raser (une maison). Usus: Complanare domum, solo æquare. Sp. Melii domus, quod regnum appeteret, est complanata. Cf. [Planus].
COMPLAUDO, is, ere, n. Applaudir. Usus: Stantes in re ficta complaudebant.
COMPLECTOR, eris, plexus sum, plecti, d. Embrasser. Syn. Complexu teneo; sinu complexuque recipio, in collum invado; complexum alicui fero. Adv. Æque benevolentia atque arctius, breviter memoriam rerum celeriter, circumscripte, extrinsecus, nimium multa, occulte viros amplissimos ad suum scelus, quam liberalissime aliquem, scientissime, etiam atque etiam officiis, liberalitate. Usus: 1. Complecti et lacrimis se aspergere. 2. Amo, excipio, tracto amice, carum habeo, foveo, suscipio, defendo, aimer, cultiver, favoriser. Aliquem beneficiis, benevolentia, caritate eximia, familiaritate, comitate maxima complecti. Complectere quæso adolescentem. 3. Comprehendo, circumdo, ambio, entourer, embrasser. Paucis multa, uno crimine complector omnia. Summum cœlum reliquos complectitur. 4. Assequor, comprehendo, teneo, saisir (par la pensée). Sapiens totum mundum mente, cogitatione, memoria complectitur. Tuas laudes oratione ac memoria complecti vix possum. Cf. [Amplector].
COMPLĒMENTUM, i, n. Complément. Syn. Supplementum. Usus: Inania quædam verba, velut complementa numerorum.
COMPLĔO, es, ēvi, ētum, ere, a. Remplir. Syn. Impleo. Adv. Bene, perfecte, undique. Usus: 1. Aures sono, pectus maximarum et plurimarum rerum suavitate complere. Terrore, metu animum complere. 2. Absolvo, perficio, conficio, compléter, achever. Promissum complere, accomplir une promesse. Complent hæc et absolvunt beatissimam vitam. Annos sedecim complevit.
COMPLEXĬO, ōnis, f. Assemblage, union; période. Syn. Comprehensio verborum, periodus. Epith. Brevis negotii, longissima verborum, mira verborum, perspicua, vera vel falsa. Usus: 1. Longissima verborum complexio, quæ uno spiritu volvi vix potest. 2. Argumenti conclusio et summa rationum, conclusion d’un raisonnement. Per complexionem id, quod ex omni argumentatione conficitur, breviter exponimus. Complexio pro corporis constitutione, habitu, habitudine, seu humorum temperamento, barbarum est.
COMPLEXŬS, ūs, m. Embrassement, étreinte; amour, affection. Syn. Amplexus. Epith. Altissimus a domiciliis, extremus, omnia cingens, ultimus, indices falsi summæ benevolentiæ. Usus: 1. Illam respublica sinu, complexuque recipiet. Abstrahere filium de complexu matris. Ferre obviæ matri complexum, embrasser. 2. Ambitus, action d’embrasser, d’entourer. Mundus omnia complexu suo coercet et continet, le ciel qui enveloppe l’univers. Cf. [Amplexus].