CONTEMNO, is, tempsi, temptum, ere, a. Mépriser. Syn. Despicio, despicatui duco, sperno, abjicio, rejicio, inane ac leve existimo, pro nihilo puto, aspernor. )( Expeto, æstimo, effero, admiror. Adv. Aperte existimationem, constanter, magnopere, mirifice, omnino sententiam, penitus aliquem, plane, præclare res humanas, recte pecuniam, severissime voluptatem, valde elegantiam ludorum, vehementer hominem, vicissim, maxime. Phras. 1. Humana omnia contemnit, aspernatur et negligit, il méprise toutes les choses d’ici-bas. Humana omnia conculcat, levia ducit nullo loco numerat; flocci facit, contemptim habet; despicatui habet; est in eo summa rerum omnium contemptio et despicientia; humana omnia proterenda ac conculcanda ducit; alta quadam despectione intuetur; sordent ista illi, risui sunt; in summam contemptionem apud eum veniunt humanæ res omnes. 2. Majores nostri divitias contemnebant, nos ancêtres méprisaient les richesses. Apud majores nostros minima erat divitiarum ratio; divitiæ apud majores nostros nullo loco, nullo numero erant; majores nostri opes parvi pendebant, nihili faciebant, ducebant, reputabant, æstimabant; postremæ omnium rerum divitiæ nostris erant majoribus; postremum locum obtinebant. 3. Contemno omnia, je méprise tout, je me moque de tout. Omnia fastidio, respuo; trahantur per me pedibus, non laboro, nihil me tangit; nihil me afficit; nulla re moveor, nulla res in pretio est; nihili facio omnia; inania ac levia, nullius momenti, nullius ponderis apud me sunt; omnia despicatui, ludibrio habeo; nihili dependo; pro nihilo puto; pro nihilo duco; in minimis pono; risui sunt. 4. Pygmæi contemnuntur, on dédaigne les pygmées. Contemptui est pygmæorum brevitas; in contemptum, in contemptionem venit; brevitas sua pygmæis contemptum affert; pygmæi opportuni injuriæ ducuntur; pygmæis brevitas contemptionem affert; despectui est pygmæorum brevitas; despicatui, ludibrio habetur; contempta et abjecta res est pygmæus; staturæ brevitas inertissimis etiam in pygmæos licentiam facit; pygmæos brevitas sua in contemptionem adducit; pygmæi contemptu laborant apud mortales cæteros; pygmæorum brevitas pessimis habetur despicata modis; pygmæos obterere quisque audet; ludibrio, risui sunt omnibus pygmæi; pygmæi in magno contemptu vivunt; præbere ad contumeliam os coguntur; fabula sunt populo; nullo in honore sunt. 3. Bonæ artes contemnuntur, on laisse de côté les bonnes études. Jacent litterarum studia, ac nullo prope loco sunt; squalent bonarum artium studia, ac in postremis habentur; litterarum illa gloria in silentio et oblivione jacet; exolevit illud in omnium animis pulcherrimarum artium studium; non obtinent eum, quem merentur liberales disciplinæ, honoris, dignitatis locum; nullum jam bonis artibus est pretium, nulla existimatio; artes honestissimæ nullo jam in numero ponuntur, habentur, ducuntur. Usus: Contemnere aliquem, ac pro nihilo putare. Irridere et contemnere alios præ se. Contemnere, despicere, non curare, infra se ducere, pro nihilo habere. Cf. [Aspernor], [Sperno].
CONTEMPLĀTĬO, ōnis, f. Contemplation, étude approfondie; considération. Syn. Consideratio, cogitatio, mentis agitatio. Epith. Diligens, magna ac diligens, manca naturæ atque inchoata. Usus: Res magna contemplatione digna. Contemplatio naturæ est animi pabulum. Cf. [Meditatio], [Considero].
CONTEMPLĀTOR, ōris, m. Contemplateur, observateur. Usus: Homo cœli contemplator.
CONTEMPLOR, aris, atus sum, ari, d. Contempler, observer, méditer. Syn. Meditor, considero, perspicio, intueor, animo intueor. Adv. Acerrime, otiose, studiose. Phras. Contemplari res divinas, méditer les choses divines. In rerum divinarum contemplatione aliquantum temporis ponere; aliquid temporis cœlestium rerum contemplationi tribuere; ad rerum divinarum contemplationem exsurgere, mentem erigere; vitam agere cœlestium rerum contemplatione suavissimam; animo esse in cœlestium rerum meditatione suspenso. Usus: Rem quamvis otiose et considerate, summo otio contemplatur. Intentis oculis rem contemplari. Cœli pulchritudinem oculis contemplari. Cf. [Considero], [Meditor].
CONTEMPTĬO, ōnis, f. Mépris, dédain. Syn. Contemptus, despicientia, despectio. Epith. Firma, stabilis doloris, magna. Usus: Fortitudo est malorum dolorumque contemptio. Mortis, pecuniæ, rerum humanarum contemptio. Adversarios in contemptionem adduxit.
CONTEMPTŬS, ūs, m. Mépris, dédain. Syn. Contemptio, despectio. Usus: Contemptu laborabat apud socios. Cf. [Contemno].
CONTENDO, is, tendi, tentum, ere, a. et n. Tendre vers, s’efforcer; lutter, combattre, se disputer. Syn. Nitor, curo, conor, laboro, enitor, item: Altercor, rixor, litigo. )( Remitto. Adv. Civiliter, contra, copiosissime, cupidissime, diligentissime, honeste, infestissime, inimicissime, magnopere, mirifice ab aliquo, plane, prorsus, summe, valde, vehementer ab aliquo, de salute verecundius. Phras. Cum vicinis contendere solet, il est toujours en dispute avec ses voisins. Contra vicinos identidem velitatur, depugnat, vociferatur; jurgia, disceptationes, altercationes suscipit; in altercando multus est; controversias a mane in noctem sæpe ducit; novas identidem turbas et rixas homo concitus, et ad jurgandum litigiosus commovet; cum omnibus certationem suscipit; cum vicinis bellum gerit, digladiatur; jurgiis contendit; omnibus obstrepit certatim; obloqui non desistit; certamina serit; verba omnia in altercationem vertit; vicinos in disceptationes perpetuas trahit; jurgantis ira sæpe ad manus pervenit; jurgia, discordias, iras cum vicinis exercet; manus simul intendit, simul probra vicinis ingerit; sæpe brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in animorum contentionem exardescit; res sæpe parva studiis in diversa trahentibus, in magnum certamen excedit; frequens illi cum vicinis contentio; rixæ committendæ causa altercatio illi quotidiana; sæpe parva res est, quæ in altercationem vertit; contentiones frequenter excitat; movet, ciet rixas; altercationes, jurgia concitat; serit certamina et rixas cum vicinis. 2. Juvenes magna spectare debent et rectis ad gloriam studiis contendere, les jeunes gens doivent chercher la gloire par le chemin de la vertu. Debent grassari ad gloriam virtutis via; niti, tendere ad gloriam virtutis via; niti, tendere, ad gloriam nervos omnes industriæ contendere, et eniti ad gloriam; elaborare, ac animo conniti, ut nihil a se prætermissum, quo veræ laudis fructum sibi comparent, videatur; illuc juventuti summa ope, pertinaciter tendendum, ut veræ virtutis gloriam consequatur. Usus: 1. Contende ac elabora, animo connitere, travailler, faire des efforts. 2. Litigo, pugno, certo, luctor, confligo, digladior, contentionem facio, contentionis aliquid cum aliquo habeo, lutter, combattre. Cum aliquo, contra aliquem armis, vi, impetu, jure, verbis acerrime, inimicissime contendere. Sacramento contendas, mea non esse. Patere, quæso, rationem meam cum tua contendere. Transl. Intendo, adduco, diriger, employer. Nervos omnes contendere. Nihil usquam remittam, quin ætatis industriæque meæ nervos omnes contendam, ut, etc. 4. Comparo, confero, opposer, comparer. Contende inter se leges et confer. Accusationem nostram cum tua contendito. 5. Eo, festino, aller, diriger ses pas. Roma Brundusium contendit 6. Posco, flagito, peto, efflagito, demander avec instance; insister, prétendre. Summe, omni studio, paulo impudentius contendo, ut mecum in gratiam redeas. Nihil ab invito contendam. Cf. [Conor], [Laboro], [Jurgo], [Litigo].
CONTENTĒ, Avec effort. Syn. Vehementer, magna contentione, acriter. Usus: Contentius ambulare. Alias contentius, alias submissius dicere.
CONTENTĬO, ōnis, f. Lutte, combat, rivalité; effort. Syn. Certatio, controversia, luctatio, certamen, dimicatio, pugna; vis animi, labor corporis. )( Relaxatio, remissio. Epith. Accurata, acerrima, anceps, clarissima, commodior alicui, dispar, dissimilis, effusa, forensis, gravis, gravis meritorum in remp., incredibilis, injusta, legitima, magna laterum, animi, parva vocis, major vocis, media, mediocris, minima verborum, mira, nimia vocis, par, parva, prima adversariorum, sapiens, similis animi, summa corporis, tanta, turpis, vehementissima, vera. Contentiones agrariæ, crebræ, gravissimæ, honestissimæ, inanes, inimicissimæ, magnæ, multæ et magnæ, periculosæ. Usus: 1. Accuratam et inimicitiis incensam contentionem suscipere. Multæ et magnæ contentiones mihi tecum, vel inter nos erunt; contentionem tecum habeo, faciam, se disputer. 2. Controversia, discussion. Illud vero in contentione ponitur; in contentionem venit, incidit, an, etc. 3. Labor, travail, effort. Omnem vitæ cursum in labore ac contentione conficere. A contentione quotidiana animum laxare. In id negotium magna animi contentio adhibenda erit. In arduam contentionem vocamur. Magna nobis de vita ac salute contentio impendet. 4. Comparatio, collatio, comparaison, rapprochement. Hominum, fortunarum, bonorum contentionem facere. Cf. [Certamen], [Certo], [Pugna].
CONTENTUS, a, um, Content, satisfait. Syn. Quem non pœnitet, qui satis esse putat, qui facile patitur. )( Cupidus. Adv. Facile ad liberaliter vivendum. Phras. 1. Contentus sum mea sorte, je suis content de mon sort. Acquiesco in rebus meis; majora non appeto; plus a fortuna non postulo; satis, abunde est, sufficit, quod habeo. Continet se intra hos fines, non excurrit, non prolabitur animus meus; non se longius effert, non se altius tollit animus meus; non me pœnitet conditionis meæ; summa voluntate, summa animi æquitate fero hanc fortunam meam; mihi unice satisfacio; his me abunde expleo; eo res meas loco esse lætus sum, satis habeo. 2. Hac mutatione plebs non contenta fuit, ce changement mécontenta le peuple. Minime læta erat; mutationem eam aspernata plebs est; ea rerum conversio haud satis placebat plebi; haud probabatur plebi; huic rerum mutationi haud æqua satis multitudo fremere inter se occulte, obirata fortunæ conqueri, Deos denique hominesque palam accusare cœpit. Cf. [Displiceo]. 3. Qualibet pœna contentus sum, j’agrée n’importe quel châtiment. Nullam deprecor pœnam; sententiam in me latam summa voluntate suscipio; æqui bonique facio, quidquid de me statuitur; stabo judicum decretis, paratamque in omne supplicii genus voluntatem affero; acquiesco judicum sententiis; pœnam quamlibet in me constituant judices, placet, non repugno, haud refugio, admitto; conditionem quamlibet accipio; in potestate senatus, judicum ero. Usus: 1. Cultu parvo contenta est natura. Minimo contentus. 2. Intentus, tendu, raidi, soutenu. )( Remissus. Contento studio, labore, opera; cursu contento; tormenta contenta et vehementius adducta, machines fortement tendues. Vox contenta. Fides contentæ.