CŬMŬLĀTĒ, Pleinement, abondamment. Syn. Plane, abundanter, majori mensura. Usus: Cumulate mihi gratias egit, satisfecit. Non modo liberaliter, sed ornate etiam cumulateque tractatus sum. Cumulatius augere munus aliquod.
CŬMŬLO, as, avi, atum, are, a. Entasser, accumuler; combler. Syn. Augeo, adaugeo, expleo, compleo, perficio. )( Detraho, imminuo. Usus: Scipio bellicam laudem eloquentia cumulavit. Alio scelere id scelus cumulasti. Maximo gaudio, ira, voluptate cumulor. Mirabar, locum augendi in eo fuisse, quod dudum cumulatum videbatur. Homo omni laude cumulatus. Cf. [Augeo], [Orno].
CŬMŬLUS, i, m. Amas considérable; comble. Syn. Acervus, accessio, summa. Usus: Ad summam ex illius reditu lætitiam cumulus gaudii accessit ex adventu tuo. Beneficium tuum magno cumulo auxisti. Etsi alioquin illum amo, accedit tamen cumulus commendationis tuæ. Ad tua plurima de me merita maximus hoc facto cumulus accessit. De laudibus Dolabellæ cumulum deruam. Tua commendatione ad meam voluntatem cumulus accedit. Cumulos exstruere.
CŪNĀBŬLA, ōrum, n. pl. Berceau d’enfant; origine. Syn. Cunæ. Transl. Rudimenta. Usus: An alia putas esse rudimenta et cunabula virtutis?
CŪNÆ, ārum, f. pl. Berceau. Syn. Incunabula, cunabula. Usus: Vagire in cunis.
CUNCTĀBUNDUS, a, um, Qui hésite. Syn. Segnis, resistens.
CUNCTANTER, Avec hésitation, lentement. Syn. Lente.
CUNCTĀTĬO, ōnis, f. Retard, lenteur, hésitation. Syn. Mora, tarditas. Usus: Studium semper adsit, cunctatio absit. Sæpe cunctatione et tarditate, cum otium volunt sine dignitate retinere, utrumque amittunt. Cf. [Mora].
CUNCTĀTOR, ōris, m. Qui temporise, qui hésite. Usus: Nosti, quam Marcellus parum efficax sit, quam tardus, quam cunctator.
CUNCTOR, aris, atus sum, ari, d. Temporiser, tarder, hésiter. Syn. Remoror, retardo, differo. )( Propero. Adv. Diutius in vita. Usus: 1. In cursu bonorum consiliorum cunctandum non est aut tergiversandum. An etiam tum cunctabimini, quiescetis, timebitis? 2. Percunctor, demander. Cum ex me cunctaretur pro percunctaretur. Cf. [Remoror], [Differo], [Mora], [Tardus].