ADDISCO, is, dĭdĭci, ere, a. Ajouter à ce qu’on sait, apprendre. Syn. Disco; ad ea, quæ didici, aliquid adjicio. )( Dedisco. Adv. Velocius. Usus: Orationem, carmina, novi aliquid addiscere. Cf. [Disco].
ADDĬTĀMENTUM, i, n. Augmentation, supplément. Syn. Accessio, appendicula. Usus: Inertissimi nobiles, in quibus præter nomen nihil est additamenti. Cf. [Accessio].
ADDO, is, dĭdi, ere, a. Approcher de, ajouter. Syn. Adjungo, adjicio, appono, adscribo, accessionem adjungo, facio, affero. Adv. Gradatim, minutim, paululum, recte. Phras. 1. Me quoque amicis tuis adde, mettes-moi aussi au nombre de vos amis. Amicis tuis aggrega, accerse, admisce, adjice; fac, ut tuorum amicorum additamentum sim; novum et adscriptitium amicum me habeto. Adscribe me amicorum tuorum numero. Familiarium tuorum numero me quoque adjice. 2. Ad injuriam addita est contumelia, à l’injustice on joignit l’insulte. Ad injuriam accessit contumelia; ad injuriam calumnia quoque admigravit; injuriæ auctarium adjectum est, contumelia; injuriæ cumulum attulit contumelia, injuriæ subjuncta, subtexta, mista, adnexa est contumelia; auxit injuriam contumelia nova. Usus: Addere aliquid de suo, ajouter du sien. Aliquid in orationem addere. Eas litteras in fasciculum tuarum addes, ajouter. Laude stimulos animis, alacritatem studendi discipulis addere, stimuler, Ad ornamenta nobilitatis doctrinæ laudem addere. Cf. [Augeo], [Adjungo], [Accedo].
ADDŎCĔO, es, docui, doctum, ere, a. Enseigner. Syn. Doceo.
ADDŬBĬTO, as, avi, atum, are, n. Pencher vers le doute, être incertain. Usus: Addubitavi paululum, num et quomodo ita evenerit; de fide tua nihil addubito.
ADDŪCO, is, duxi, ductum, ere, a. Amener; pousser, entraîner. Syn. Deduco, induco, contendo, contraho. )( Deduco, remitto. Syn. Transl. Invito, impello, pellicio, permoveo. Adv. Magnopere, ocius, quamprimum. Usus: 1. Adducere vultum, habenas, lorum, arcum, se rider, serrer le frein, bander un arc. Cf. [Adstringere]. 2. Permovere ad iram etc. pousser à la colère, au crime. Aliquem in metum; ad iracundiam, indignationem, misericordiam, negligentiam, ad fletum; in dubitationem, dubium; summam exspectationem; in opinionem; ad nequitiam adducere. 3. Redigere, réduire à la dernière extrémité etc. Aliquem in angustum, in summas angustias, in discrimen, in odium, in invidiam; in fidem, in suspicionem adducere, porter à croire, à soupçonner. Cf. [Moveo], [Allicio], [Persuadeo].
ADDŪCOR, eris, ductus sum, duci, p. Être poussé. Syn. Inducor, invitor. Adv. Facile, fortuito. Usus: (Cum iis, quæ vim permovendi animos habent.) Non spe, non odio, non commendatione aliorum, non officio, nec pretio, nec oratione adduci potuit, ut a proposito discederet, ni l’espoir, ni la haine etc. n’ont pu le détourner de son dessein. Non adducar; adduci non possum, ut credam, je ne puis croire.
ĂDĔDO, is, ēdi, ēsum, edere, a. Entamer; consumer, miner. Syn. Comedo. Usus: Non adesum, sed devoratum patrimonium. Jecur adesum. Cf. [Abligurio].
ĂDEMPTĬO, ōnis, f. Action d’enlever. Syn. Ablatio. Usus: Ademptio civitatis. Cf. [Jactura].
ĂDĔŌ, A ce point, tellement. Syn. Usque eo, tam, tantum. Usus: 1. Eo, à ce point. Adeo jam res rediit. 2. Itaque, c’est pourquoi. Propera adeo hinc tollere puerum. Unus adeo supersum. 3. Vero, mais. Id adeo, judices, considerate. 4. Imo quod plus est, bien pius, de plus. Adolescens tuus, atque adeo noster. Tune, atque adeo vos geminæ voragines. Aliquid atque adeo multa de suo addunt. Hostem intra mœnia, atque adeo in senatu videtis.