ĂDHORTĀTĬO, ōnis, f. Exhortation. Syn. Exhortatio, invitatio.

ĂDHORTOR, aris, atus sum, ari, d. Exhorter. Syn. Hortor, exhortor, accendo, inflammo. )( Dehortor. Adv. Merito, antequam iret. Usus: Ad libertatem recuperandam, ad bellum faciendum vos etiam atque etiam adhortor. Cf. [Hortor], [Moneo].

ĂDHŪC, Encore, jusqu’ici. Adv. temporis, q. ad hoc tempus. Syn. Etiam nunc, ad hoc tempus. Usus: Unam adhuc epistolam a te acceperam. Quæ adhuc dicta sunt, constare sibi videntur.

ADĬGO, is, ēgi, actum, ere, a. Pousser, enfoncer. Syn. Vi impello, (cuneum, clavum in lignum); cogo, compello. Usus: 1. Oves adigere in caulam, naves ad littus; telum ad destinatum locum adigere, pousser, lancer un trait. 2. Transl. Impello. Ad insaniam, desperationem me adiges, pousser à la folie, au désespoir. Item: Legiones sacramento, vel ad sacramentum (jusjurandum) vel in verba Principis adigere, faire prêter serment à qqn. Cf. [Cogo], [Impello].

ĂDĬMO, is, ēmi, emptum, ere, a. Oter, enlever. Syn. Aufero, eripio, detraho, decido, tollo, extorqueo. )( Addo. Adv. Improbius, in posterum libertatem, industrie, magnopere, mature, repente. Phras. Omnia amico ademit, il dépouilla son ami. Spoliavit rebus omnibus amicum; exuit facultatibus, agris, fundisque multavit. Usus: Dolor omnem mihi animi facultatem, somnum ipsum ademit, Pecuniam, libertatem, potestatem adimere. Civitatem alicui adimere, (jus Civitatis), enlever le droit de cité. Cf. [Tollo], [Eripio].

ĂDINVĔNĬO, is, vēni, ventum, ire, a. Découvrir. Syn. Invenio, comminiscor. Usus: Adinventa animo, sensibus percepta. Cf. [Invenio].

ĂDĬPĀLIS, e, gen. com. Gras, lourd. Usus: Opimum quoddam, et adipale genus dictionis.

ĂDĬPISCOR, eris, adeptus sum, isci, d. Acquérir. Syn. Nanciscor, consequor, assequor, invenio, obtineo, acquiro, colligo. Adv. Aliquantum, mediocriter. Usus: Senectutem, honores adipisci nemo non exoptat. Cf. [Obtineo], [Acquiro], [Habeo].

ĂDĬTŬS, ūs, m. Accès, entrée. Usus: Via, introitus, accessus, vestibulum, ascensus, os, portus, gradus. )( Exitus, discessus. Epith. Difficilis, difficilior, diuturnus, facilis alicui, facilior, quam facillimus, interclusus, munitus, mirificis molibus obstructus, plenus atque integer, præclusus, primus, provincialis, unus, arduus, diurnus, atque nocturnus, illustris, inter se diversi. Phras. 1. Doctrina aditum illi fecit ad honores, la science lui donna accès aux honneurs. Doctrina illi aditum aperuit, patefecit, dedit, comparavit; viam stravit; gradum struxit ad honores. 2. Aditum claudit omnibus, il ferme sa porte à tout le monde. Aditu, limine omnes prohibet; aditum omnibus præcludit, intercludit, obstruit; a congressu suo arcet omnes; ædes suas omnibus obserat, ab ædibus excludit omnes; nemini sui copiam facit. 2. Aditus patet omnibus, l’entrée est ouverte à tous. Fores patent, apertæ sunt et expositæ; aditus cuique liber est; nemini difficiles sunt aditus; nemo est, cui ædium mearum aditus denegetur, qui non recipiatur, non admittatur. Usus: 1. Difficiles sunt ad optimates aditus, les grands se laissent difficilement approcher. 2. Transl. Accès à. Eloquentia ad consulatum Ciceroni aditum aperuit. 3. Facilité d’arriver. Aditum ad hoc scelus sibi aliis sceleribus munivit. Primum velut aditum jecit. Pons iter hostibus dedit. 4. Se fermer l’entrée. Tuamet temeritate aditum tibi ad honores intercludes. Cf. [Accessus].

ADJĂCĔO, es, cui, ere, n. Être couché auprès; être situé auprès. Syn. Juxta vel prope jaceo, cubo prope. Usus: Tuscus ager Romano adjacet. Cf. [Vicinus], [Prope].