ESSĔDUM, i, n. Char. Usus: Vehebatur essedo tribunus. Vehiculi genus.
ESTO, Soit. Vox concedentis. Usus: Esto hoc imperite. Esto, concedatur hæc quoque acerbitas.
ĒSŬRĬES, ĕi, f. Faim, appétit. Syn. Fames. Usus: Miserebar ejus esuriei. Cf. [Fames].
ĒSŬRĬO, is, īvi vel ĭi, ire, n. et a. Avoir faim. Syn. Fame fatigor, conficior; famem tolero. Usus: Nostri milites esurire et algere consueverunt. Cf. [Fames].
ET, Et. Syn. Que, etiam, jam vero etiam, item, itemque. Usus: Ille tamen et alacer venit. Agrum ei dedisti, et immunem.
ĔTĔNIM, En effet, à la vérité. Syn. Nam, enim, sed enim, quippe. Usus: Etenim rem totam breviter recognoscite.
ĔTĒSĬÆ, ārum, f. pl. Vents étésiens. Syn. Venti stati, qui quotannis post Caniculæ exortum fiant diebus quadraginta. Usus: Venti etesiæ tempestivi, et salutares hominibus juxta ac pecudibus, quorum flatu nimii temperantur calores, et maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
Ethnĭcus, i, Païen. Phras. Qui nullam Christianæ Religionis disciplinam acceperunt; quos DEUS vera sui cognitione non afflavit; quorum animi densissimis errorum tenebris involuti ea, quæ nobis divinitus affulsit, veritatis luce carent; homines a vera DEI cognitione alieni; expertes doctrinæ divinioris; falsorum numinum cultores; antiquæ superstitionis sectatores; oppressi superstitionum tenebris, verique cultus divini expertes.
ĔTĬAM, Même, aussi, encore. Syn. Et, item, vel. Usus: Nobis etiam illa cognitio, nihil hoc proderit, etiam nocebit gravissime. Voce, motu, forma etiam magnifica.
ĔTĬAMNUNC, Jusqu’à présent, encore maintenant. Syn. Nunc etiam, etiamnum, adhuc etiam tum. Usus: Sed tota res etiamnunc fluctuat.