ĂDŪLĀTOR, ōris, m. Flatteur. Syn. Assentator, palpator, divitum arrosor, et quod sequitur, irrisor, simulator, homo levis, et fallax, ad voluntatem loquens omnia, nihil ad veritatem. Qui ad alterius non modo sensum et voluntatem, sed etiam vultum atque nutum convertitur. Usus: Nolo esse laudator, ne videar adulator. Cf. [Astutus].

ĂDŪLOR, aris, atus sum, ari, d. Flatter. Cum Accusat. Syn. Blandior, assentor, auribus do; omnia ad voluntatem, nihil ad veritatem loquor, palpo. Adv. Aperte. Phras. Adularis, ut gratiam a me ineas, tu me flattes pour obtenir mes bonnes grâces. Das hoc auribus meis, ut gratiam meam aucuperis. Auribus inservis. Blanda assentatione uteris. Assentationis artificio gratiam quæris. Blande loqueris, ut me tibi adjungas, ut in meam te amicitiam insinues. Lenocinaris. Blanditiis in aures meas influere laboras. Absurdam in adulationem progrederis. Palpo me percutis. Subparasitandi artem tenes. Ad gratiam loqueris. Laudibus me conciliare, expugnare; in tuas partes, commoda, amicitiam pertrahere studes. In adulationem scite te componis; spem et animos solita vanitate inflare nosti. Palpum obtrudis. Voluntati servis; aures scalpis, mulces, permulces. Blanditiis fallis, delinis. Assentationibus demulces animum. Assentatoris partes agis egregie; blandimentis benevolentiam non inscite colligis. Usus: Adulari fortunam alterius. Feræ dominum adulantes. Cf. [Assentor], [Accommodo].

ĂDULTER, ĕri, m. Adultère. Syn. Mœchus, alienæ conjugis corruptor. Epith. Sororius, temerarius, obscœnus, nocturnus, turpis.

ĂDULTĔRĪNUS, a, um, Altéré, falsifié, faux. Syn. Fucatus, adumbratus, non verus, non genuinus: )( Verus, genuinus. Usus: Nummi, gemmæ, moneta adulterina, argent, pierres précieuses fausses. Adulterino signo, annulo, testamentum corrumpere. Cf. [Falsus], [Adumbratus].

ĂDULTĔRĬUM, ii, n. Adultère. Syn. Stuprum conjugis. Epith. Nefarium, quotidianum. Phras. Adulterium committere, commettre un adultère. Admittere adulterium; thorum alicujus contaminare, violare; adulterari, mœchari, fœdus, fidemque matrimonii frangere, derelinquere, deserere, fallere; involare in alienum matrimonium; nefario alterius uxorem polluere; ad eam oculos impudicos, libidinis oculum adjicere; jura legitimi thori fallere, pudicitiæ uxoris vitium addere; impetere impudicitia alienam conjugem; ejus corpus stupro complere; consuescere cubilibus alienis; alienum cubile inire; capere usuram corporis. Usus: Adulterium committere, facere, inire. In adulterio deprehendi.

ĂDULTĔRO, as, atum, are, a. Déshonorer, corrompre par un adultère. Syn. Corrumpo, stupro, alienum cubile ineo. Usus: 1. Latrocinari, fraudare, adulterare turpe est. 2. Fallaciter imitor aliquid. Judicium pecuniis, testamenti tabulas adulterat, altérer, falsifier. Cf. [Corrumpo].

ĂDULTUS, a, um, part. v. adolesco. Qui a grandi, formé, Syn. Grandior, progressa ætas, magis confirmata, major. Phras. Grandis jam et adulta ætate, il est déjà âgé. Ætate provectus; matura, corroborata, confirmata ætate; in ea ætate, cui roboris jam multum accessit; qui se jam corroboravit, vir inter viros; cujus ætas in medio virium robore; medio juventæ robore, flore; qui jam virilem togam sumpsit; ætatis nec primæ, nec ultimæ, in viridi ætate; cui primo florens vigore ætas; qui ætatem transcendit primæ juventæ, postremæ necdum attigit; qui juventam ingressus mediæ pollet ætatis nervo. Cf. [Adolescens]. Usus: Adulta jam Roma; arbor adulta, adulta Reipublicæ pestis.

ĂDUMBRĀTĬO, ōnis, f. Esquisse, ébauche. Syn. Rudior imago, et species. Usus: Alicujus rei, si non perfectio, at conatus tamen, et adumbratio.

ĂDUMBRĀTUS, a, um, part. v. adumbro. Esquissé, ébauché. Syn. Non absolutus. )( Expressus. Usus: 1. Sunt in hoc juvene maximarum non expressa signa, sed adumbrata virtutum. Principio adumbratas quasdam intelligentias concipimus. 2. Fictus, superficiel, apparent, faux. Gloria est solida quædam res, expressa non adumbrata. Homo adumbratus; comitia, opinio virtutis, judicium, lætitia adumbrata, joie qui n’est qu’apparente. )( Vera.

ĂDUMBRO, as, avi, atum, are, a. Esquisser, représenter par le dessin. Lineari pictura et umbratili aliquid signo. Syn. Effingo, imitor, describo; rude specimen edo, exhibeo. Usus: Conari Ciceronem et perfectæ eloquentiæ formam adumbrare, imiter. Facta alicujus dicendo, specimen et forman adumbrare, retracer.