FACTĬTO, as, avi, atum, are, a. Pratiquer, faire métier de. Syn. Exerceo, usurpo. Adv. Vafre omnia. Usus: Accusationem, versus factitare, faire le métier d’accusateur, de poëte.

FACTUM, i, n. Action. Syn. Facinus. Epith. Ambitiosum, avarum, audacius, commune, crudele, turbulentum, tranquillum, clementissimum, egregium, extremum, gloriosissimum, gratum, honestum, illustre, improbissimum, laudabile, luculentum, obscurum, plenum flagitii atque dedecoris, præclarum, necessarium, protervum, rectum, simile, singulare, tetrum, crudele, nefarium et tyrannicum, tantum, tamque præclarum, turpe, utile, honestum, versutum et callidum. Phras. 1. Factum sane egregium edidisti, vous avez fait une belle action. Gloriæ plenum et fortitudinis facinus patrasti; facinus nobile et commemorandum conscivisti; facinus edidisti, fecisti luculentum plane ac divinum. 2. Multa exstant et egregia hominis facta, l’histoire nous a transmis sur cet homme beaucoup de faits glorieux. Vigent etiamnum multa strenue fortiterque facta; ex immortalibus tot editis operibus, ex clarissimis et amplissimis rebus, ex maximis rebus gestis, ex ingentium rerum monumentis, quibus magnam orbis partem complevit, multa adhuc in memoria hærent hominum. Ex tantis rebus gestis, quantas audere vix hominis, perficere pene nullius sit, non paucæ etiamnum in ore ac sermone hominum sunt. Exstant hominis non pauca fortitudinis exempla, monumenta virtutis; partarum, gestarum rerum, maximorum in rempublicam meritorum, editorum bello paceque operum æquatus cœlo cumulus. Usus: Factum illud per se præclarum est et divinum. Illud pulcherrimum factum, quod ex auctoritate senatus gessit. Cf. [Facinus].

FĂCULTAS, ātis, f. Faculté, pouvoir, possibilité; occasion. Syn. Commoditas, facilitas, occasio, ansa. Epith. Absoluta et perfecta, agraria, aliena, bona, communis, grata et ornata, gravis dicendi et plena dignitatis, jejuna atque nuda, incredibilis, levior, magna, major ac maturior dicendi, maxima, oblata, optabilis, oratoria; perpetua, poetica, popularis propria, non communis, quantulacumque, singularis dicendi. Usus: 1. Facultatem lædendi expetere, comparare, largiri, suppeditare. Opes superbiæ materiem dant et facultatem. 2. Facultatem adipisci, obtenir une permission. Magnam in re difficillima facultatem consecutus, assecutus. Erit tibi, non deest facultas benefaciendi. Habes facultatem maximam. Est in te facultas maxima ad rem perficiendam. 3. Facultatem alicui adimere, eripere, enlever une permission. 4. Prætermittere scribendi facultatem, laisser passer l’occasion d’écrire. 5. Ars, scientia, talent naturel, capacité, art. Facultas disserendi; excellere in arte aliqua et facultate. 6. Divitiæ, richesses, biens, fortune. Facultates magnas corradere, habere, augere. Tantæ facultates, ingenii, gratiæ, consilii.

FĀCUNDĒ, Éloquemment. Syn. Diserte. Usus: Hostem sibi facunde eloquendo conciliare.

FĀCUNDĬA, æ, f. Faculté d’élocution, éloquence. Syn. Facultas disserendi cum gratia. Cf. [Eloquentia].

FĀCUNDUS, a, um, f. Éloquent, qui parle facilement. Syn. Disertus; qui ea, quæ mente conceperit, facile atque ornate profert. Cf. [Eloquens].

FALCĀRĬUS, ii, m. Fabricant de faux; soldat armé de faux. Syn. Milites falcibus armati.

FALLĀCĬA, æ, f. Tromperie, fourberie. Syn. Fraus, præstigiæ, dolus, simulatio, machinæ, verbi laqueus. Usus: Ex fraude, fallaciis, mendaciis totus constare videtur. Fallaciam intendere in aliquem. Fallaciis circumvenire. Cf. [Decipio], [Fallo], [Dolus].

FALLĀCĬTER, D’une manière trompeuse, avec perfidie. Syn. Dolose, malitiose, ficte, insidiose, simulate. Usus: Fallacissime se alicui venditare.

FALLAX, ācis, omn. gen. Trompeur, faux, perfide. Syn. Dolosus, fraudulentus, simulator. )( Verax. Usus: Viciniam cupio non fucatam, non fallacem, non eruditam artificio simulationis. Malitia est versuta et fallax nocendi ratio. Astrologi vani, fallaces. Spes falsa et fallax. Cf. [Astutus], [Decipio], [Fraus].