FĒLIS, is, f. Chat. Syn. Domestica bestia, muribus infesta. Usus: Qui canem et felem ut deos colunt. Felis quo silentio, quam levibus vestigiis avibus obrepit?

FĒLIX, īcis, omn. gen. Heureux, content. Syn. Beatus, fortunatus, florens, cui bene est. Phras. 1. Te amico felix sum et beatus, avec votre amitié, je suis toujours heureux et content. Digito cœlum attingo; in cœlo sum; secundum mihi vitæ sine ulla offensione cursum polliceor; tranquilla et pacata habeo omnia; fortunam ipsam anteibo fortunis meis; rebus utar secundissimis, rebus omnibus florebo; nemo hominum me vivet fortunatior. 2. Felix ad id tempus erat, il était heureux jusqu’à ce jour. Ad eam diem fortuna ei nihil non tribuit; fortuna indulgendo illi nunquam fatigata erat, fortunam in potestate habuit; secunda fortuna, magna felicitate usus erat; fortuna illi ubique præsto erat; nusquam illi aberat; perpetua felicitate florebat; ad cum diem felicitatis nihil illi defuit; prospera fungebatur fortuna; secundæ illi res erant; vitam vivebat omni felicitatis genere cumulatam; ab omni molestia remotam, sejunctam; mersus erat felicitate; mersus secundis rebus; luxuriari felicitate atque indulgentia fortunæ videbatur; divorum vitam adeptus videbatur. Cf. [Beatus]. Usus: Felix ad casum fortunamque.

FĔMEN, (anom.) ĭnis, n. Cuisse (partie interne). Syn. Coxendicis pars interior. Usus: Redundas pedibus, feminibus, cruribus.

FĒMĬNA, æ, f. Femme. Syn. Mulier. Epith. Bona, et locuples, sanctissima, optima, præstantissima, primaria, probatissima et summo loco nata. Usus: Prudentissima, diligentissima, eximia forma, et summo loco nata femina. Cf. [Mulier].

FĒMĬNĔUS, a, um, De femme. Usus: Femineus plangor.

FĔMUR, ŏris, n. Cuisse (partie externe). Syn. Coxendicis pars exterior.

FĔNĔSTRA, æ, f. Fenêtre. Syn. Locus apertus ad lumen accipiendum, ad admittendum solem, diem. Usus: Fenestrarum angustias reprehendis. Latis luminibus fenestræ. Oculi quasi fenestræ animi.

FĒNĔBRĬS, e, gen. com. Qui concerne l’usure, usuraire. Syn. Ad fenus pertinens.

FĒNĔRĀTĬO, ōnis, f. Action de prêter à usure, usure. Syn. Fenoris exercitatio, pecuniæ nundinatio. Usus: Non hoc beneficium habendum est, sed feneratio. Feneratio pecuniæ publicæ.