FĪBŬLA, æ, f. Agrafe, crochet. Ornamentum cinguli ad vestem sublevandam. Usus: Prætor fibulis aureis donavit milites.
FĪCTĒ, Avec feinte. Syn. Simulate. )( Vere. Usus: Ficte, fallaciter conciliata gratia, après un semblant de réconciliation.
FICTĬLIS, e, gen. com. De terre cuite, d’argile. Syn. Quod ex terra, aut alia materia fictum est. Usus: Vasa fictilia. Urna fictilis.
FICTOR, ōris, m. Ouvrier, statuaire, sculpteur. Syn. Qui ex ære, vel alia materia fabricat. Usus: Pictores, fictores ex cera.
FICTRIX, īcis, f. Celle qui façonne. Usus: Divina providentia, fictrix et moderatrix naturæ.
FICTUS, a, um, Feint, faux. Syn. Commentitius, simulatus, adumbratus. Phras. Ficti homines non diu placent, les fourbes ne plaisent pas longtemps. Homines ficte et fallaciter virtutem professi; fictæ et adumbratæ virtutes hominum non diu in pretio sunt; ficta illa virtutis species ut flosculus decidit; virtutis ille color facile desinit; virtutis illa simulacra, vana utique, et ostentationi parata, ætatem non ferunt; personatam illam virtutis speciem dies delet; quorum in vita nihil nisi fictum, compositum, coloratum, eorum fama et gratia facile exstinguitur. Usus: Ficti et commentitii dii. Hæc causa a te per summam malitiam et fraudem ficta est. Res fictæ, et fabularum commenta. Cf. [Vanus], [Simulatio].
FĪCULNĔUS, a, um, De figuier. Usus: Ficulneum lignum.
1. FĪCUS, i, f. Figue. Syn. Pomum fici.
2. FĪCŬS, ūs, f. Figuier. Syn. Arbor fici. Usus: Suspendit se de ficu.
FĪDĒ, Avec fidélité. Usus: Fidissime et amantissime te horum admonitum volui.