ÆGRĒ, Péniblement, difficilement, à regret. Syn. Difficulter, vix, gravate, moleste. )( Moderate, facile. Usus: Inveterata vitia ægre depelluntur. Ægre te careo.
ÆGRĒ FĔRO, fers, tŭli, lātum, ferre, a. Supporter difficilement, avec peine. Phras. Immoderatius, graviter, moleste, perindigne, animo valde iniquo tuli; stomachatus sum; animo periniquo passus sum; pupugit me res ea; sane aspere, durius accepi; subringebar, fremebam, momordit me haud modice; discruciabar. Non leviter commotus, indignatus; ægre, iniquo animo passus sum. Dolori mihi fuit, et ægritudini; torquebat me misere, et cruciabat; stomachi inde ac molestiæ non parum erat; acerbius mihi visum est; angebar, confundebarque animo; gravia hæc erant auribus meis; invisa mihi erat rei memoria; offendit ea me res vehementer; magno me dolore affecit; omnia facilius, quam illud perpeti poteram; æquo haud ferebam animo; animo æquo intueri haud poteram; gravissime id dolebam; dolebat id mihi; magnus inde dolor incessit animo; urebat me, et lacerabat, quod etc. etc. Cf. [Invitus], [Moleste], [Repugno].
ÆGRESCO, is, ere, n. S’aigrir, s’irriter. Syn. Ægrior fio.
ÆGRĬMŌNĬA, æ, f. Chagrin, douleur, peine d’esprit. Syn. Ægritudo animi, dolor, mœror, sollicitudo, cura. Epith. Nova. Usus: Ferrem graviter, si novæ ægrimoniæ locus esset. Cf. [Ægritudo].
ÆGRĬTŪDO, ĭnis, f. Douleur, maladie, chagrin. Syn. Ægrimonia, molestia, angor, animi contractio, animi perturbatio. )( Hilaritas. Epith. Acrior, amplificata, crucians, detestabilis, flebilis, inanis, laboriosa, levior, mœrens, maxima, misera, naturalis; nova sed ea modica, premens, simillima ægris coporibus, permanens, tetra, universa, acerba, anxia atque acerba, gravior, gravissima, incredibilis. Usus: 1. Ægritudinem accipere, concevoir du chagrin, de l’inquiétude. Parvis sæpe rebus movetur, oritur ægritudo. Res non maximæ ægritudinem afferunt, efficiunt; ægritudine afficiunt, premunt, opprimunt, conficiunt, ex rebus minimis in ægritudinem incidimus, ægritudini nos dedimus, ægritudine debilitamur, quatimur, la douleur nous abat. 2. Ægritudinem lenire, soulager la douleur. Philosophia universam ægritudinem lenit, levat, sedat, extenuat, elevat. Levatio, sedatio, vacuitas ægritudinis consistit in avocatione a cogitanda molestia, et revocatione ad voluptates contemplandas. 3. Ægritudine vacare, n’avoir jamais de douleur. Ægritudinem Stoici, ut tetram, et immanem belluam fugiendam dicunt, exuendam, abjiciendam, exturbandam animo. Ægritudo vetustate tollitur, nobis eripitur, eximitur, repellitur. Cf. [Dolor].
ÆGRŌTĀTĬO, ōnis, f. Maladie du corps. Syn. Corporis mala constitutio, functiones corrumpens, morbus. Usus: Velut ægrotatio in corpore, ita ægritudo in animo. Hinc animadverte discrimen morbi, vitii, ægrotationis. Morbum totius corporis corruptionem appellant; vitium, cum corporis partes inter se dissident. Cf. [Morbus], Valetudo infirma, Infirmitas.
ÆGRŌTO, as, atum, avi, are, n. Être malade. Syn. Ægro corpore sum, morbo sum implicatus. )( Valeo. Adv. Graviter, gravius, gravissime, leviter, periculose, vehementer, diuque, viriliter. Phras. Gravissime ægrotat, il est très-malade. In morbum incidit gravissimum; morbo afficitur difficillimo, dubia spe vitæ, morbo urgetur, qui vitam in discrimen adducat, in quo de vita prorsus agatur, in quo vita in dubium veniat. Affectus est graviter; morbo languet; male se habet; valetudine utitur adversa; decumbit morbo oppressus; morbo laborat gravi; pessime valet; nequaquam illi belle est. In morbo est sane difficili ac periculoso; morbo impeditur, affligitur, conficitur, intabescit. Morbo vel in morbum implicatur; morbum nactus est perquam difficilem; morbo tentatur, torquetur, conflictatur, vexatur gravi et diuturno. In morbum incurrit, cecidit, delapsus est gravem; adversa valetudine prostratus est, impeditus, affectus; valetudo est illi perincommoda; adversa illi valetudo incidit; morbo correptus, circumventus est molestissimo; morbum, adversam valetudinem contraxit; morbo tenetur, constringitur, afflictatur, cruciatur miserrimo; adversa valetudine premitur, morbo occupatur, debilitatur, frangitur; inter ægrotos mœret; lecto tenetur. Cf. [Morbus], Valetudo infirma. Usus: 1. Graviter, periculose ægrotare. Ægrotanti melius est factum, le malade va mieux. 2. Transl. Ad animum. Ægrotant in te artes animi tui, tes finesses sont usées.
ÆGRŌTUS, a, um, Malade. Syn. Æger. Usus: 1. Ægrotus corpore, malade de corps. 2. Transl. Ægrota Respublica, animus, ægrotus, esprit malade. Cf. [Infirmus], [Ægroto].
ÆMŬLĀTĬO, ōnis, f. Émulation; rivalité, jalousie. Syn. Rivalitas, virtutis imitatio, invidia. Unde laudis est, et vitii. Epith. Vitiosa. Usus: Æmulatio est ægritudo animi, si eo, quod concupierit, alius potiatur, ipse careat. Imitatio virtutis æmulatio dicitur. Cf. [Invidia].
ÆMŬLĀTOR, ōris, m. Qui cherche à égaler, à imiter. Syn. Imitator, rivalis, æmulus. Usus: Servilius æmulator Catonis. Cf. [Invidus], [Imitor].