GESTĬO, is, īvi et ii, ire, n. Tressaillir de joie. Syn. Gestu corporis desiderium rei ostendo, prægestio; studio, lætitia efferor; tanta lætitia affectus sum, ut mihi vix constem. )( Mœreo, afflictus sum. Adv. Temere. Phras. Nimia voluptate gestio, je suis au comble du bonheur. Exsulto gaudio; onustum lætitia pectus apporto; vix apud me sum, ita gaudio animus colliquescit; gaudio pene desipio. Cf. [Gaudeo]. Usus: Gestio scire omnia. Lætitia gestire.
GESTĬO, ōnis, f. Gestion, action de gérer. Syn. Actio, tractatio. Usus: Gestio negotii.
GESTO, as, avi, atum, are, a. Porter. Syn. Fero, porto, sustineo. Usus: Male sustinenti arma scutum quoque, quod gestabat, excidit.
GESTŬS, ūs, m. Geste. Syn. Actio, motus corporis. Epith. Imminens, scenicus, venustus. Usus: Gestum agere; gestu decenti moveri; gestum elegantem habere. In gestu nimium esse. Nimio gestu uti. Histrionum aliqui gestus ineptiis non vacant.
GĪGANTES, antum, m. Les géants. Usus: Gigantum more pugnare cum diis. Cf. [Magnus].
GIGNO, is, gĕnŭi, gĕnĭtum, ere, a. Engendrer. Syn. Genero, creo, procreo, suscipio. Transl. Pario. Adv. Aliunde. Usus: Ad majora quædam nos natura genuit. Inde pax extraneis gignetur. Liberos genuit, sustulit.
GLĀCĬES, ēi, f. Glace. Epith. Liquefacta, dilapsa. Phras. 1. Glacies fit, il gèle. Aquæ gelu durantur, constringuntur; aquilonibus durescit humor. Aquæ gelu clauduntur, adstringuntur. Aqua nivibus et pruina concrescit. 2. Per glaciem ingredi, marcher sur la glace. Per nudam glaciem fluentemque labem liquescentis nivis ingredi. 3. Lubrico vestigio per glaciem decurrere, sese agere, se invehere, glisser. Per glaciem labi; fluente vestigio ferri, deferri; glaciem fluente vestigio decurrere, emetiri. 4. In glacie prolabi, tomber sur la glace. Labi, prolabi in lubrico; fallente vestigio cadere; fallente pede prolabi. 5. In glacie pedem figere non possum, je ne puis fixer le pied sur la glace. Gradienti planta nusquam consistit, constat; fugiente, fluxo, instabili gressu inceditur; pedes insistere nusquam possunt; via lubrica pedes fluunt. Usus: Glacies calore liquefacta et dilapsa, diffunditur. Glacies tepefacta tabescit. Indurata glacies. Cf. [Hiems], [Frigus], [Gelu].
GLĂDĬĀTOR, ōris, m. Gladiateur. Syn. Lanista, mirmillo. Epith. Amens, bonus, rudis, bustuarius, certissimus, confectus, saucius, crudelissimus, dictatorius, furiosus, importunissimus, mediocris, nefarius, nequissimus, nobilis, sceleratus, sceleratissimus, timidus, vetus, vetulus. Gladiatores nobiles, nobilissimi, theatrales. Usus: Ex mirmillone dux, e gladiatore imperator. Plurimarum palmarum vetus et nobilis gladiator.
GLĂDIĀTŌRĬUS, a, um, De gladiateur. Usus: Certamen gladiatorium. Gladiatoria corporis firmitas.
GLĂDĬUS, ii, m. Glaive, épée. Syn. Sica, pugio, ensis. Epith. Cruentus, fulgens, plumbeus, reconditus in vagina, strictus, vacuus vagina. Phras. 1. Gladium evaginare, tirer l’épée du fourreau. Gladium nudare, stringere, distringere, e vagina educere; gladium educere. 2. Gladium in vaginam recondere, remettre l’épée dans le fourreau. Vaginæ reddere; gladium condere. Usus: Gladio plumbeo jugulare aliquem, levi futilique argumento oppugnare, avec une épée de plomb (avec un sabre de bois), c. à d., sans peine. (Prov.). Suo gladio se jugulat, il se frappe de ses propres armes. Suo dicto se capiendum præbet. Gladiis rem gerere, se battre en duel. In gladium incumbere, se percer de son glaive. Gladio confici, être tué d’un coup d’épée.