ILLŬVĬES, ēi, f. Saleté, malpropreté. Syn. Sordes. Usus: Pectus illuvie scabrum. Cf. [Sordes].

(Ĭmāgĭnor, aris, atus sum, ari, d. Vulg.) S’imaginer, se figurer. Phras. 1. Vos ante oculos animosque vestros proponite; vultum ejus et incessum animis intuemini; id animo contemplemini, quod oculis non potestis; cogitatione vobis hominis hujus mores depingite, constituite; cogitatione, animo fingite, exstruite animo altitudinem præstantiamque virtutum quamlibet; sumatur vobis, vir præstans, et ante oculos ponatur; concipite, comprehendite animo quantamlibet virtutis magnitudinem; reputate apud vos, atque animis repræsentate; obversetur ante oculos animosque divina vir virtute; speciem tantæ virtutis animo informate, adumbrate; virtutis tantæ imaginem, si potestis, animo fingite, comprehendite, describite; mente concipite. 2. (Imaginor mihi facile, Vulg.), je m’imagine facilement. Persuasum habeo; animo mihi repræsento; facile animum induco, in animum induco; in eam opinionem facile adducor; in ea opinione sum; facile mente concipio. Cf. [Opinio], [Cogito].

ĬMĀGO, ĭnis, f. Image. Syn. Simulacrum, species, exemplar. Epith. Larvata, expressa, multa. Phras. Juvat præstantiorum virorum imagines intueri, on aime à regarder les portraits des grands hommes. Simulacra magnorum virorum; monumenta formæ ac nominis; effigiem clarorum hominum identidem respicere; picturæ, tabulæ, imagines ex ære vel marmore præclare factæ ad virtutem adhortantur. Cf. [Idea].

IMBĒCILLIS, e, gen. com. vel IMBĒCILLUS, a, um, Faible. Syn. Infirmus, debilis, enervatus, exsanguis; parum firmamenti ac virium habens, fracta et tenui valetudine. )( Valens. Usus: Homo a valetudine et natura infirmior. Omnis superstitio animi imbecillis et anilis est. Imbecilla ad pugnandum respublica. Cf. [Infirmus], [Debilis].

IMBĒCILLĬTAS, ātis, f. Faiblesse. Syn. Infirmitas, debilitas, defatigatio, fragilitas. Epith. Humana, maxima. Usus: Nosti imbecillitatem hominis, luxum, mollitiem. Susceptum onus propter animi imbecillitatem deponere. Ætatis et virium imbecillitas illum moratur. Cf. [Debilitas], [Infirmitas].

IMBĒCILLĬTER, Faiblement (au fig.). Nonnisi soli comparativo Imbecillius adhibetur. Syn. Languide.

IMBELLIS, e, gen. com. Lâche, pusillanime. Syn. Ignavus. Usus: Nunquam periculi fuga faciendum est, ut imbelles et ignavi videamur. Cf. [Timidus].

IMBER, bris, m. Pluie. Epith. Lapideus, sanguineus, maximus, assiduus, magnus. Usus: Magnos et assiduos imbres habuimus. Maximo imbri ad locum pervenimus. Ingentibus procellis fusus imber. Cf. [Tempestas], [Pluvia].

IMBERBIS, e, gen. com. Imberbe. Usus: Imberbis adolescentulus.

IMBĬBO, is, bĭbi, bĭbĭtum, ere, a. Pomper, aspirer; concevoir. Syn. Haurio, concipio. Usus: Malam animo opinionem de aliquo imbibere, se former une mauvaise opinion de qqn.