IMPERTĬO, is, īvi, ītum, ire, a. Faire part de, communiquer, donner. Syn. Impartio, impertior, do, tribuo. Adv. Gratuito. Usus: Studium suum, laborem suum hominum periculis sublevandis impertire; alicui suum dolorem, multam salutem, laudem et misericordiam impertire. Cf. [Do], [Largior], [Communico], [Particeps], [Dono].

IMPERTĬOR, īris, ītus sum, iri, d. Faire partager à. Syn. Impertio.

IMPĔTO, is, ĭtum, ere, a. Se jeter sur, attaquer. Syn. Invado. Cf. [Impetus], [Invado].

IMPĔTRĀBĬLIS, e, gen. com. Qu’on peut obtenir. Syn. Quod facile impetrari et obtineri potest. Usus: Votum impetrabile. Omnia impetrabilia et tuta.

IMPĔTRĀTĬO, ōnis, Action d’obtenir. Usus: Impetrationes nostræ nihil valent.

IMPĔTRO, as, avi, atum, are, a. Obtenir. Syn. Exoro, exigo, aufero, induco, ut fiat aliquid; invenio, fero, voti compos fio, voti damnor. Adv. Libenter. Usus: Impetrare vitam, salutem alicui. Omnia in hac gratia ac potentia tua me impetraturum confido. Nec fas esse arbitror, quidquam me rogantem abs te non impetrare. Cf. [Acquiro].

IMPĔTŬS, ūs, m. Impétuosité, choc, attaque. Syn. Impressio, vis, violentia, incursio, incursus, ferocia, conatus. Epith. Acerrimus, cæcus, crudelis, furibundus, fortissimus, hostilis, immanis, inconsideratus, justus, magnus, nocturnus, par, perceler, rectus, regius, repentinus, sceleratus, similis, singularis, subitus, tantus, totus, tribunitius. Phras. 1. Impetum in ejus fortunas fecere hostes, les ennemis firent une incursion sur ses domaines. In fortunas ejus invaserunt; agros incursavere; opes ejus vexarunt; infestis prope signis in eum inferebantur; incursio atque impetus armatorum in eum factus est; in eum homines concitati irruere; eum impetu perculere; in ejus domum irrupere; impressionem gravem dedere; in eum ivere; in ejus fortunas impetum dedere; in ejus fortunas magna violentia incurrere; cæco impetu grassati sunt. 2. Impetum in hostes fecere, ils s’élancèrent sur les ennemis. Magnum in hostes impetum dedere; in hostem se concitavere; illati primo impetu signa hostium turbavere; adversus hostiles cuneos equestrem procellam effudere. Subito incursu fudere hostem, ferociter citato agmine invecti, infestis hastis provolarunt; summa vi se in medios hostes intulere; omnibus repente copiis provolarunt; confertissimo agmine incurrere, incursum fecere. 3. Adversarii tui sæpius impetum in te facient, souvent vos adversaires chercheront à vous attaquer. Multum studii ad te oppugnandum conferent, evertere te ac tua commoda conabuntur; frequentius in te incurrent, irruent, impressionem facient; mucrones in te exacuent; jugulum ferro vitamque petent. Cf. [Adorior], [Aggredior]. 4. Impetus hostis aut frangere, aut retardare, ou briser, ou soutenir le choc des ennemis. Impetus hominis aut comprimere, cohibere, propulsare; aut impetum excipere, ferre, perferre, tardare, sustinere; petitiones ejus eludere, vitare, effugere, declinare. Usus: Impetus quidam et commotio animi. Multi multa faciunt temeritate quadam, sine judicio vel modo; impetu quodam mentis et voluntatis. Impetu ferri in aliquem. Impetum dare, facere in hostes. Impetum perferre, reflectere. Impetum frangere, comprimere. Impetum capere. Impetum effundere.

IMPEXUS, a, um, Non peigné, en désordre. Usus: Barba impexa.

IMPĬĒ, D’une manière impie. Syn. Barbare, nefarie, scelerate.

IMPĬĔTAS, ātis, f. Impiété. Syn. Impia fraus. Usus: Nihil tam miseros facit, quam impietas et fraus.