IMPĔRĀTOR, ōris, m. Chef, général; général victorieux. Syn. Dux, qui exercitui præpositus est; quem penes summa imperii est, princeps ducum; bello præfectus, omnibus copiis præfectus. Epith. Acutus, ambitiosus, invidus, bonus, fortis, certus, clarissimus, dignus aliquo nomine, egregie fortis et bonus, gravis, ignavior, infelicissimus, invictissimus, liberalissimus, magnus, melior, nobilis, novus, optimus, præclarus, præposterus, rudis, severus, singularis, summus atque perfectus, vetus. Usus: Imperatorem exercitui præficere ducem veteranum, bello fortissimum. In summo imperatore quatuor has res inesse oportet: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Imperatorem ac belli gerendi administratorem eum esse oportebat, qui patriæ consuleret, vitæ non parceret. Universi exercitus acclamatione imperator salutatur. Omnem cogitationem, omnia consilia, mentem prorsus a bellis abduxit, avocavit imperator. Cf. [Imperium], [Generalis].
IMPĔRĀTŌRĬUS, a, um, De général. Usus: Imperatorius ardor oculorum. Laus imperatoria.
IMPĔRĀTRIX, īcis, f. Celle qui commande, maîtresse, dominatrice.
IMPERFECTUS, a, um, Imparfait. Syn. Inchoatus, pendens; non absolutus, præcisus; impolitus, adumbratus, affectus. Phras. Opus est imperfectum, l’œuvre n’est point terminée. Multum abest ab operis perfectione; operis fundamenta jacta sunt, sed a fastigio longe abest; res institutam quidem, sed necdum perpolitam habemus. Cf. [Absolvo]. Usus: Imperfectum et rude, nec absolutum.
IMPĔRĬŌSUS, a, um, Impérieux, hautain. Syn. Superbus, imperii nimius. Usus: Cupiditas honoris, quam dura, quam imperiosa! imperiosi populi et illustres. Cf. [Superbus], [Insolens].
IMPĔRĪTĒ, En ignorant. Syn. Inscite, indocte, imprudenter.
IMPĔRĪTUS, a, um, Ignorant. Syn. Inscius, rudis, ignarus, indoctus. )( Peritus. Phras. Homo omnium rerum imperitus rempublicam audet attingere, comment cet homme neuf en toutes choses ose-t-il aspirer aux fonctions publiques? Homo non ætate modo, sed et usu rerum tiro ad rempublicam veniat nudus et inermis? nulla cognitione rerum, nulla scientia ornatus? Rerum indoctus et ignarus; qui inscite faciat omnia, dicatque; omnis eruditionis expers, hebes, inexercitatus, impolitus; litterarum ac humanitatis expers; rabula indoctus, inurbanus; dicendi arte rudis, moribus agrestis; in quo litterarum nihil; homo remotus a dialecticis, sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris ad rempublicam se conferre audet? Cf. [Rudis]. Usus: Homo dicendi, juris, rerum omnium imperitus et rudis.
IMPĔRĬUM, ii, n. Commandement, autorité. Syn. Potestas, ditio; dignitas, magistratus, provincia, dominutio; mandatum. Epith. Annuum, clarissimum, commune, consulare, cruentum atque funestum, diligens, moderatum, divinum, domesticum, extraordinarium, honorificum, illustre, infinitum, justum, legitimum, magnum, majus, maritimum, maximum, militare, molestum, necessarium, novum, populare, præclarum, prætorium, regium, severum, summum, vetus. Phras. 1. Imperium alicui decernere, confier à qqn l’autorité. Imperium alicui deferre; imperii summam tradere alicui et committere; imperium mandare; imperio præficere; summam imperii ad aliquem transferre, deferre; summam rerum alicui dare; summam potestatem alicui permittere; imperatorem ac rectorem generis humani salutare aliquem. 2. Imperium capere, accipere, obtinere, prendre le commandement. 3. Imperium administrare, exercer une charge. Imperii summam in suos tenere, gerere, habere; cum imperio esse. 4. Pompeius imperium ampliavit, Pompée recula les bornes de la république. Romanum imperium victoriis fundavit, dilatavit, propagavit; multa regna ad imperium adjunxit; fines imperii latissime protulit; Pompeio duce multi populi sub imperium et ditionem Romanæ gentis venere. Cf. [Amplifico]. 5. Optabile est imperium in multos habere, on aime à commander à beaucoup d’hommes. Habere multos, qui pareant imperanti; quorum opera jure tuo, pro tuo jure, pro potestate, tuo arbitratu uti possis; multis dominari, multis præesse; paratos ad voluntatem, ad imperium, ad nutum habere multos. 6. Gessi maxima imperia, j’ai exercé les plus grandes charges. Summis rebus cum potestate præfui; summa mihi commissa credita, mandata, tradita sunt imperia; mea cura ac vigilantia maximis sæpe in rebus imperii est spectata. Usus: 1. Imperium alicui mandare. Imperium gerere. Ab imperiore movere; imperium alicui abrogare, adimere. 2. Mandatum, jussum, ordre. Imperium observare, revereri, exsequi, persequi; imperio parere.
IMPĔRO, as, avi, atum, are, n. et a. Commander. Syn. Leges alicui impono, præscribo. )( Pareo. Phras. Audio provinciæ te imperare, j’apprends que vous avez le gouvernement d’une province. Audio, provinciam te summo cum imperio obtinere; tuam esse summam ea in provincia potestatem; tuam esse summam in administrandis provinciæ rebus potestatem: præesse te provinciæ eo jure, quod amplissimum esse potest; præesse te provinciæ ea potestate, quæ potest esse maxima; regere te provinciam, sic ut summo utaris imperio. Cf. [Rego], [Potestas], [Dominus]. Usus: Cupiditatibus suis imperare. Imperare frumentum, stipendium.
IMPERTERRĬTUS, a, um, Qui est sans effroi. Syn. Qui nulla re terretur. Cf. [Audax].