MEDĬUS, a, um, Qui est au milieu, intermédiaire. Syn. Interjectus inter duos, dimidiatus, intermedius. Phras. Mediam viam amplecti in re quapiam, en toutes choses, suivre toujours une voie intermédiaire, c. à d., n’aller jamais aux extrêmes. Mediam consequi consilii viam; media via consilium capere; mediis consiliis stare; consilio neutri parti acerbo rem expedire. Usus: Oratio vel oriens, vel media, vel cadens. In medio jure civili versari. Qui se medium esse vult, in patria manet, qui proficiscitur, aliquid de alterutra parte vindicat, celui qui veut demeurer neutre, etc. In mediam turbam se injecit. Interjectus inter duas ætates mediusque. Inter bellum et pacem nihil est medium. In mediam dimicationem se offerre. De medio tollere, removere, recedere. Res est in medio posita. Res de medio sumptæ, choses communes, vulgaires.

MĒDĬUSFĬDĬUS, (pro me dius Fidius, subauditur juvet). Jurandi formula apud veteres, Certes (m. à m. que le Dieu Fidius me soit en aide).

MĒDULLA, æ, f. Moelle. Syn. Transl. Intimus animus. Usus: Venis et medullis insidet malum. In medullis mihi et visceribus hæret.

MEL, mellis, n. Miel. Rad. ab μέλι. Villa abundat lacte, caseo, melle. Sermo melle dulcior.

MĔLANCHŎLĪA, æ, f., Mélancolie, humeur noire. Syn. Atra bilis. Usus: Quem nos furorem, Græci melancholiam vocant, quasi atra solum bile mens moveatur.

MĔLANCHŎLĬCUS, a, um, Mélancolique. Syn. Natura tristi et recondita; ingenita affectus tristitia; indole, ingenio subtristi. Usus: Aristoteles ait, omnes ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse, moleste non feram, Aristote dit que la mélancolie est le partage des grands génies; c’est ce qui me console de ma lenteur.

MĔLĬOR, us, gen. com. compar. adj. Bonus, Meilleur. Syn. Potior, commodior, præstabilior. )( Deterior. Phras. Nemo doctus quemquam se meliorem arbitratur, tout savant pense qu’il n’a point de supérieur. Neminem se potiorem ducit; aliis se præfert omnibus; superiorem se cæteris, nemini inferiorem se existimat doctus. Doctus præcipuam putat suam esse doctrinam, nec communem ulli; doctrina se omnibus præcellere, præstare, antecellere, certissimum habet; doctrinam suam longe anteponit cæterorum scientiis. Cf. [Potior]. Usus: Res meliori in loco est. Incipit res melius ire, quam putaram.

MĔLĬUS, Mieux. Syn. Commodius, satius, potius, præstabilius. Phras. Melius habet civitas ejus opera, la ville s’est rétablie par ses soins. Species est adeo reviviscentis reipublicæ; surrexit ejus opera ex intolerabili statu respublica; fieri quædam ad meliorem spem inclinatio videtur; ad sanitatem revertitur civitas; auctoritate ejus et opera emergit tandem civitas, et in tolerabili statu consistit; lux quædam affulgere videtur civitatis rebus; melius jam res civitatis ire incipit; correxit urbem ejus industria, et affectis partibus medicinam attulit; rempublicam velut in sedes ac statum suum revocavit; in antiquum statum restituit; urbem consilio recreavit, perditamque ac afflictam erexit; reperta demum ejus opera est medicina tot incommodis civitatis; rem prolapsam superiorum temporum negligentia restituit, inque veterem dignitatem rempublicam vindicavit ejus industria; convalescere ac sanari, reviviscere ac recreari postliminio civitas ejus opera videtur. Cf. [Emendo], [Corrigo]. Usus: Philosophia et ad melius vivendum, et ad commodius disserendum vim habet maximam.

MĔLĬUSCŬLĒ, Un peu mieux. Syn. Aliquanto melius. Usus: Cum meliuscule tibi erit, fac ad nos quamprimum redeas.