MĔDĬCUS, i, m. Médecin. Syn. Medicinæ peritus, medicinæ cognitione clarus; medicinam professus. Epith. Callidus, jam incognitus et sæpe victor, diligens, ignobilis, index, nobilissimus, optimus, studiosior, suavis, summus. Usus: Ad morbos difficillimos nobilissimus medicus quæritur. Medicum adhibere; medico uti. Medico honos habendus. Medico non solum morbus, sed consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda. Medici ex quibusdam signis et advenientes, et crescentes morbos intelligunt.
MĔDĬĔTAS, ātis, f. Le milieu, Syn. Media pars, medium. Usus: Bina media, vix enim audeo dicere medietates.
MĔDIMNUM, i, n. Médimne, mesure grecque qui contenait 6 modii romani. Usus: Quod jugera sunt sata, totidem medimna decumæ debentur.
MĔDĬŎCRIS, e, gen. com. Médiocre. Syn. Nonnullus, modicus. Usus: Ingenio, prudentia est mediocri. Mediocris est in dicendo.
MĔDĬŎCRĬTAS, ātis, f. Juste milieu, terme moyen, modération. Syn. Modus, nec parum nec nimium. Epith. Inhabilis. Usus: Virtutes omnes mediocritate quadam esse moderatas constat. Mediocritas dicendi. Certus est villarum modus, et ad mediocritatem revocandus.
MĔDĬŎCRĬTER, Médiocrement. Syn. Modice. Usus: Injurias mediocriter ferre. Possum mediocriter lacessitus leviter repungere. Mediocriter a natura instructus, angustius etiam a labore et disciplina.
MĔDĬTERRĀNĔUS, a, um, Qui habite l’intérieur des terres, éloigné de la mer. Usus: Mediterranei mare esse non credunt. Enna mediterranea est maxime.
MĔDĬTĀTĒ, De propos délibéré. Usus: Rem perquam meditate tenes, vous connaissez la chose à merveille.
MĔDĬTĀTĬO, ōnis, f. Action de méditer, de réfléchir, projet. Syn. Commentatio, exercitatio. Epith. Multa, stulta, quotidiana, pin. Usus: Multi naturæ vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt.
MĔDĬTOR, aris, atus sum, ari, d. Méditer, réfléchir, examiner. Syn. Attente cogito, commentor, contemplor. Adv. Maxime, multo ante. Phras. Semper cœlestia meditatur, il médite sans cesse les choses célestes. In perpetua rerum cœlestium meditatione versatur; animum in rerum cœlestium contemplatione defixum habet; semper aliquid de rebus cœlestibus cogitat, secum volvit; in res cœlestes fere semper animum intendit; tempus omne in acerrima atque attentissima rerum cœlestium meditatione ponit; cœlestium rerum spectator et contemplator est assiduus; consideratione ac contemplatione rerum cœlestium animum pascit, oblectat; mentem cogitationemque per omnes cœlestium rerum species circumducit. Cf. [Cogito]. Usus: Accusationem meditatur. Quæ in foro agenda sunt, exercitatione quasi ludicra perdisco et meditor. Nihil fecit non diu ante meditatum. Meditatus ad dicendum accesseram. Accurata et meditata commentatio. Meditatum scelus. Cf. [Cogito], [Cogitatio].