MĔMŎRO, as, avi, atum, are, a. Rappeler qqchose à qqn; raconter. Syn. Commemoro, narro, refero. Adv. Nimis obscure. Usus: Clarorum virorum laudes memorare. Cf. [Loquor], [Mentio], [Narro].
MENDĀCĬUM, ii, n. Mensonge, fiction. Falsitas, orationis vanitas. Epith. Magnum atque impudens, modestum et non infacetum, honestum ac misericors, crassum, perniciosum, officiosum, jocosum, turpissimum, infestum, splendidum, triumphale. Usus: Improbi hominis est mendacio fallere, mendacium dicere. Sermonem mendaciis aspergere. Cf. [Mentior].
MENDAX, ācis, omn. gen. Menteur; mensonger. Syn. Vanus, fraudulentus. )( Verax. Phras. Homo mendax est, c’est un menteur. Ex fraude et mendacio constare totus videtur; ex fraude et mendacio compositus, qui omnia mendaciunculis aspergit; qui veritatem mendaciis contaminare nihil veretur; qui insignem orationis vanitatem adhibet; qui compostis ad fraudem mendaciis semper est instructus; qui mendacia struit alia ex aliis; qui mera fundit mendacia. Usus: Mendaci homini ne verum quidem dicenti credere solemus.
MENDĪCĬTAS, ātis, f. Mendicité, pauvreté. Syn. Paupertas, inopia. Epith. Aviditati conjuncta, summa. Usus: Ad mendicitatem redigi. In summa mendicitate esse, vivere. Mendicitatem perpeti. E mendicitate emergere. Cf. [Paupertas], [Inopia].
MENDĪCO, as, avi, atum, are, a. Mendier. Syn. Vitæ alimenta ostiatim quæro; stipem peto, colligo; precario victum conquiro, corrogo.
MENDĪCŬLUS, i, m. Mendiant. Usus: Exercitus e mendiculis rusticis collectus.
MENDĪCUS, i, m. Mendiant. Syn. Pauper, qui pedem in suo ponere non potest. Cui res ad manticam rediit, qui manum ad stipem porrigit; qui in summa mendicitate est, vivit. Epith. Beatus, dives, sapiens. Usus: 1. Si paupertas malum est, nemo mendicus beatus. 2. Adjective, pauvre, misérable. Hoc genus forense exiguum est, et mendicum. Cf. [Pauper].
MENDŌSĒ, D’une manière défectueuse, incorrecte. Usus: Libri mendose et vitiose scripti.
MENDŌSUS, a, um, Plein de fautes, incorrect. Syn. Vitiosus. Usus: Historia mendosa, in qua pars aliqua deest.
MENDUM, i, n. Défaut, faute. Syn. Vitium, erratum libri, etc. Epith. Magnum. Usus: Mendum litura corrigere. Menda tollere.