Ut vero ad Elegantiam quoque perpolirentur, Tursellini particulas singulis, Shorum illis aut Doletum, Hadrianum aliis aut Goclenium, etc., ut copia erat, divisi, monuique, ne legerent duntaxat, sed lecta in chartam compendio referrent, quo memoriæ commendarent altius, quæ ab lectione sæpe, ut fit, minus intenta facile devolatura erant.
Ut Copiam cum elegantia combiberent, Manutium a Buchlero auctum, et Schönslederum præbui, quos altera quavis periodo inspicerent, quorum opibus ad ornatum varietatemque nec timide et liberaliter tantisper uterentur, dum usu non admodum diutino in jus suum assererent quæ aliena fuerant, abjectisque centonibus, de suo liberum quid et nativum contexerent; cogitarent autem præterea: hæc incipientium subsidia ad proritandum duntaxat, Latinoque aliquo sapore imbuendum Tironum palatum excogitata; cæterum germanæ Latinitatis spem omnem in assidua Ciceronis, bonorumque ex aurea ætate Auctorum lectione collocandum; hos tanta cura pervolvendos velut si nihil peractum paratumque accepissent a majoribus, sed unis ipsis eruenda forent, quæ ex his venis tantis conatibus egessere, quidquid hactenus fuit Phraseologorum.
Hæc agenti cum illud incommodum videbatur, quod tot libellorum, queis Discipulorum pluteos onerarem, turba mihi undeunde corradenda esset, tum quid iisdem, dum hinc Adverbia, Epitheta inde, etc., fastidiose commendicant, plurimum utilissimi temporis volvendo revolvendoque inaniter elaberetur. Hoc tædio ut levaremur utrinque, optare cœpi, esset aliquis, qui sparsas has operas, eademque apud diversos repetita in unum quoddam corpus conflandi consilium caperet. Tot jam exstare Criticorum, Grammaticorum, Phraseologorum Indices, Enchiridia, Gazophylacia, Thesauros, Elegantias observavi, ut felicem se reputare posset is, quem tantam, tam paratam materiam in unum volumen certo ordine ac methodo ædificandi animus incesseret; feliciores vero fore Discipulos, qui in magno viæ compendio progressiones tamen celeriores facerent, nec jam per rivulos concursare deberent, quos in unum fontem Vir adeo beneficus corrivasset.
Externis vero nostris scholasticis quam ejusmodi opera non opportuna modo, sed necessaria foret omnino! Ciceronem, Ciceronem ex alto suggestus Juvenibus inclamamus magistri, in hunc velut regulam omnisque Latinitatis exemplum respicere, hunc legere, imitari et scribere jubemus, sed iis juvenibus, quorum parti maximæ, præter fragmenta quædam suæ classis scholastico libro (quamquam et hunc quam pauci emant) inserta nullus domi Cicero; plurimis Terentii, Livii, Sallustii, etc. ipsa nomina peregrina, plerique, quid Nizzolius aut Forum Romanum hominis vel rei sint, perinde ut maragnonius quispiam ignorent. Et hos stimulis fodiemus? hos Latinos Ciceronianos effici volumus? qua autem ope, ad quem lydium lapidem suspectæ fidei voces explorent? barbaras secernant, melioribus commutent? unde colores, verasque pro adulterinis pigmentis elegantias petant? unde ad copiolam aliquam parandam vel Synonymiam exsugant? Huc certe flagitii vidi devenisse nonnullos, ut Epistolam, chriam, orationem scripturi in Synonymis, Gradibus ad Parnassum, etc. habitarent, qua re quid horribilius et ad corrumpendum stilum aptius excogitari possit? quod si opulentiores quidam filii familias circumfluant etiam natentque Ciceronibus, Terentiis, etc. quam pauci iis urantur igniculis, ut formulas inde, phrases, etc. in adversaria excerperent, justam animi contentionem ad exhaurienda principiorum ardua afferrent?
Eædem atque his majores difficultates, cum Poeticæ fores obsiderent, fuere qui Flavissas, Synonyma, Gradus ad Parnassum, etc., præclara adeo adjumenta elaborarent, ut brevi tempore Poeticum aliquem colorem inde caloremque trahere multos experiamur. Quid est igitur, quod nemo dum ad Oratoriam gradientibus de tali adminiculo de gradibus ad rostra gratificatus est? quid? quod optarunt hoc multi, nemo optantibus moram gessit? quid autem (aiebam), quin tute hanc spartam occupas, et lexicon aliquod Phraseologicum, aut quodvis demum nomen habeat, vel ipse conficis, vel si per temporis angustias excludaris, typum denique et summas lineas designas, quas tali provocatione commoti alii depingant denique et absolvant.
Consilii dubium duæ res magnopere retrahebant, magnitudo laboris et ignobilitas. Infida utebar parumque firma valetudine. Operosæ scholæ quotidianæ vacui utilisque temporis relinquebant minimum; et informaveram nonnulla, quorum Auctor minimum dici possem, cum e præsenti opere præter diligentis scribæ nomen nihil ad me rediturum cernerem. Titubantem Collega meus, externorum Rhetorum Magister, Vir et morum et Latinitatis purissimæ candore longe suavissimus, P. Gabriel Wimmert, iteratis identidem hortatibus in proposito retinuit, tantoque promptiorem habuit, quod ejusmodi, ut ego sum, hominum genus, ab omni fumo alienissimum esse, idque pro honestissimo ducere debet, si, magno quidem suo impendio, quæstu minimo, plurimorum commodis servire possit.
Re deliberata Phraseologos, quos nancisci poteram, omnes tres in classes partior; horum alii Proprietatem docerent, ut Niessii, Cellarii, Vossii, Vorstii, Borichii Commentarioli; alii Elegantiam præstarent, ut Hadrianus, Valla, Doletus, Tursellinus, Schorus, Fabri, etc., Copiam denique nonnulli suppeterent, quorum chorum Manutius duceret et Schönslederus. Horum, inquam, operas omnes in unum Corpus cogendas, eximenda, quæ apud singulos præcipua essent, atque sub unum conspectum objicienda constitui, ea tamen adjecta conditione, ut ne voluminis moles ita excresceret, quin ab juvenibus in scholam ad statas scriptiones comportari posset. Hanc vero, quam vides, methodum mihi descripsi:
I. Nizzolium equidem pro solo operis stravi, ejusdemque ordinem alphabeticum sum secutus, quin tamen iisdem me carceribus includerem, iisdem religionibus obligarem; neque enim in ea sum hæresi, ut vel Ciceronem de omnibus argumentis disputasse, aut non iisdem cum Vitruvio, Varrone, Livio, Cæsare, etc., si de iisdem rebus loqui voluisset, vocabulis usurum fuisse, existimem. Quare aliorum quoque ex aurea ætate Auctorum voces adjeci, asterisco notatas, ut ab Ciceronianis secernantur, non quod fugiendæ essent. Totus enim in ea sum sententia, juvenes intra hujus ætatis limites constringendos, et a Plinianis, Senecianis, etc. omnino abstinendos. Intelligent autem, quam hic vocem non repererint, nullum habere idoneum Auctorem: atque adeo meliore commutandam.
II. Vocabula nihilominus sacra et religiosa suis locis characterum forma diversa intexui, eademque e Pontano, quo nemo melius christiane simul et Latine loqui docet, Tympii opera collectis observationibus illustravi.