III. Per illud Cf. confer, passim, qua eundum esset, præsignavi.
IV. Synonyma, ut in Nizzolio sunt, simpliciter adscripsi.
V. Contraria signo )( notata, ut quæ se ipsis offerrent, non erat, ut multa vestigatione conquirerem.
VI. Vocum, quas fere pro idem significantibus usurpat vulgus, elegantiores vero haud paulum notionibus inter se differre observant, Differentias, e Laurentio Valla dedi aliquas, ac revera cœpi potius, et quid voluissem ostendi.
VII. Suam vocibus singulis syntaxim seu Usum peculiarem, sententiis formulisque lectissimis e Nizzolio, Pomæio, aliisque multo discrimine decerptis attexui, quarum iterata lectio cum alias utilitates afferret, tum si quampiam atque ab his alienam construendi formulam abhibuerint Discipuli, fere in Idiotismum se impactos admoneantur.
VIII. Vulgatiores barbarismos seu Idiotismos Syntaxi Latinæ locis quibusdam e Schoro, etc. subjeci; ut venia sit ingenue confitenti, ubi minimum oportebat, præparcus fui; nec enim solum demonstranda erat via, qua incederent; sed infames quotidianis erroribus scopuli detegendi, ut suæ barbariei identidem admonerentur juvenes.
IX. Ad Copiam seu Phraseologiam quod attinet, nempe operis partem principem, ac discentibus desideratissimam, primæ Editiones nonnisi collectas Roterodami, Manutii, quique omnibus præstat, Schönslederi Phrases, paulum ad Juvenum captum deflexas habuere. In præsens opera cujusdam Collegæ mei, et tædii vere decumani labore, accessere Liviana, Cæsareana, Corneliana, Sallustiana, cum Indice diffusiore vocum barbararum, alioque Tironibus admodum desiderato Gallico-Latino; Opusque evasit ejusmodi, ut detrahi nihil, addi perparum possit. Ab viri modestia obtinere non potui, ut suum de studiosa Juventute tam præclare meriti nomen adscribi pateretur.
Habetis hic humaniorum litterarum Professores, quo consilio primum cœptum sit Opus, et quantum ad ejus absolutionem recens accesserit. Si præterquam quid præstiterimus, quid insuper voluerimus, apud vos existimabitis, laboribus nostris, vestro vestrorumque commodo benevoli utemini, fruemini.