MŪNUS, ĕris, n. Don, présent; service, office, devoirs, fonctions. Syn. Donum, beneficium, largitio; officium, provincia. Epith. Ædilitium, amplum, gratum, annuum, candidatorium, consulare, dignum, expletum, divinum, exiguum, extraordinarium, latum, magnificum, mediocre; perfectum, præclarum, provinciale, proprium, publicum, servile, sordidum, pristinum, senatorium, certum. Phras. 1. Muneribus corrumpi se sinit, il se laisse corrompre par les présents. Muneribus facile delenitur; pretio sollicitari atque etiam labefactari fides ejus solet; pretio addictam fidem gerit; est, quem pecunia non oppugnes modo, sed expugnes; venalem habet pretio fidem; quæstui omnia in illo sunt venalia, fides, jusjurandum, æquitas. 2. Munus alicui imponere, imposer une charge à qqn. Muneri aliquem præficere, præponere; munus alicui assignare; partes judicis, quæstoris, etc. dare, imponere; imponere alicui personam judicis, etc. Provinciam alicui decernere, dare, tradere; provinciæ, procurationi præficere; procurationem committere. 3. Munus aliquod gerere, remplir une fonction. Munus sustinere, obire, exsequi; muneri præesse; munere fungi; provinciam habere, sustinere, obire, administrare; liberaliter dextereque munia obire; procurationem habere; personam judicis, etc. sustinere, gerere, tenere, tueri; partes judicis agere. 4. Munus mihi obtigit, on m’a confié une charge. Munus mihi obvenit; mihi mandatum est; ad procurationem ejus muneris vocatus sum; provincia mihi obvenit; obtigit; provinciam cepi, accepi. 5. Munere hoc orbatus est, il a été privé de cette charge. Munus illi ereptum est; a procuratione amotus; procuratione privatus; munere exutus est; ea provincia illi abrogata est; ejus muneris partes illi ereptæ sunt. 6. Muneri suo satisfecit, il a satisfait aux devoirs de sa charge. Munere egregie perfunctus est; munus pro sua et reipublicæ dignitate gessit; partes eas egregie sustinuit, egit, tuitus est; nihil in eo munere gerendo officii, nihil diligentiæ desiderari passus est; summam ex eo munere laudem collegit, tulit, retulit, sibi peperit, comparavit; officium integre cumulateque præstitit. 7. Hoc tui muneris est, c’est votre office, cela vous regarde. Hoc partes tuæ sunt; id tuum est; tui officii est; tuum id munus est, tuarum id partium est; ad te, ad tuum officium pertinet, tuæ curationis res ista est; tua ista curatio est. Usus: Munera dare, largiri, mittere, afferre. Munera sua apud aliquem bene collocare. Munus concinnare. Munus verbis ornare. Muneribus populum delinire. 2. Officium, provincia, dignité, emploi public. Ad munus aliquem instruere. Muneri præficere aliquem. Munus, partes, personam Consulis suscipere. Muneri succedere. Munus defugere. Munerum immunitatem alicui dare. Cf. [Donum], [Officium], [Magistratus].

MŪNUSCŬLUM, i, n. Petit présent, léger don. Syn. Donum exiguum, tenue munus. Epith. Tenue. Usus: Munuscula non ingrata misit.

MŪRĀLIS, e, gen. com. De mur, mural. Usus: Tormentum murale, machine de guerre pour ébranler les murailles, bélier. Muralis corona, couronne murale.

MŬRĬA, æ, f. Saumure, eau salée. Syn. Aqua multo sale condita. Usus: Caro muria condita. Piscis muriæ incoctus.

MURMUR, ŭris, n. Murmure, bruit sourd; bruit, son. Syn. Fremitus, mugitus, strepitus. Usus: Murmur ortum aliorum cum assensu, aliorum assentientes increpantium.

MURMŬRO, as, avi, atum, are, n. Murmurer, faire entendre des murmures; gronder. Usus: Fremitus murmurantis maris, frémissements de la mer qui murmure.

MŪRUS, i, m. Mur; rempart, le plus souv. au pluriel. Syn. Mœnia, paries. Epith. Firmissimus. Phras. 1. Muri pars tormentis dejecta est, les machines ont abattu une partie des murailles. Pars muri tormentis labefactata est; murorum pinnæ frequentibus tormentorum ictibus detersæ sunt; pars mœnium tormentis prostrata, diruta, deturbata, aditum hosti patefecit; verberata crebris tormentorum ictibus mœnia ruinam traxere; disjecta tormentis mœnia; pars una muri tormentis diruta continentibus ruinis urbem nudavit; murus cum ingenti fragore procidit; oppidum ruinis mœnium est patefactum; tormentorum tot ictibus secuta murorum strages; murorum hiatus; mœnium ruina; quassati muri labes; imposita muris plaga ruinam impulit. Quassata pars muri ruinam dedit, ruina collapsa est, ruinam fecit; crebri tormentorum ictus muri ruinam, stragem edidere. Convulsa tormentorum ictibus mœnia et disjecta sunt. 2. Muros tormentis ferire, ouvrir une brèche à coups de canon. Muros tormentis quatere, labefactare; munimentorum ruina aditum in urbem moliri; crebris tormentorum ictibus mœnia verberare; in muros impressionem facere. 3. Murorum hiatum reparare, réparer une brèche. Quassatam muri partem objectis saxis reficere; mœnium ruinam instaurare; muri labem obducta raptim lorica defendere; pinnas loricasque ex cratibus attexere; pluteos vallo addere; desidentem murorum labem pluteis cratibusque reficere, sarcire. 4. Hostes ex murorum ruina depellere, chasser les ennemis des murailles en ruines. Ad prostrati muri ruinas; ad ruinosam muri labem; ad quassatum muri hiatum; ad labefactum muri partem hostes irruptionem molientes arcere; hostem impressionem in munimentorum ruinas facientem depellere; ex ipsis mœnium ruinis hostem submovere. Usus: Leges propugnacula et muri sunt tranquillitatis et otii. Muro urbem sepire, cingere; circumdare. Murum ingentis altitudinis duximus. Facile subruitur ex imo murus quod cæmenta non calce durata sunt, sed interlita luto, structuræ antiquæ genere. Murus humilior, et scalis facile superabilis.

MUS, mūris, m. Souris, rat. Usus: Platonis Politiam nuper mures apud me corroserunt. Clypei a muribus derosi.

MŪSA, æ, f. Muse, chant. MŪSÆ, ārum, f. pl. Les muses; sciences, études. Epith. Agrestiores, mansuetiores, proximæ, pulchellæ, superiores. Usus: Cum omnibus Musis rationem habere cogito. Quis tam aversus a Musis? Qui est si ennemi des études? Quis cum musis, id est, cum humanitate ac doctrina, non habet commercium? Cum musis commercium habet unice. Mansuetiores musæ. Cum musis se delectare. Cf. [Litteræ].

MUSCA, æ, f. Mouche. Usus: Puer, abige muscas. Depellere muscas. Ne musca quidem.