NĒQUAM, omn. gen. indecl. Mauvais, méchant, vaurien. Syn. Homo nihili, improbus, impurus. )( Frugi. Phras. Homo nequam et improbus, homme méchant et malhonnête. Bipedum nequissimus, quo inertior nemo, nemo ignavior proferri potest. Nemo est unquam inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate, sed etiam simulatione honestatis remotus, relictus. Quæ nota domesticæ turpitudinis non inusta est vitæ ejus? Nequissimus omnium qui sunt, quique unquam fuere, mortalium. Officina nequitiæ, diversorium omnium flagitiorum. Cf. [Malus], [Nequitia], [Improbus].

NĒQUĀQUAM, En aucune façon, pas du tout, nullement. Syn. Nullo pacto, nulla ex parte, minime, haudquaquam, neutiquam; minime gentium, minime vero; fabulæ. Usus: Illud nequaquam præterire possum, quod, etc.

NĔQUE, Non, ne ... pas. Syn. Nec. Usus: Neque tunc peccavi, neque modo.

NĔQUĔO, is, īvi, ĭtum, ire, n. Ne pouvoir pas, n’être pas en état de. Syn. Non queo, non possum, non habeo, quemadmodum et integrum mihi non est. Usus: Istud præterire nequeo. Cf. [Possum].

NĒQUIDQUAM, En vain, inutilement. Syn. Frustra. Usus: Ea res mihi nequidquam angorem attulit.

NĒQUĬTER, Tristement, injustement; honteusement. Usus: Ille prave, turpiter, nequiter egit.

NĒQUĬTĬA, æ, f. Mauvaise qualité; dissolution; honte, infamie. Syn. Flagitium, malitia, inertia. )( Frugalitas. Epith. Insignis, perdita, singularis, summa, victrix. Usus: Homo singulari nequitia præditus. Summa nequitia et libidinum infamia. Officina nequitiæ. Cf. [Malus], [Nequam], [Improbus].

NERVŌSĒ, Fortement, vigoureusement, énergiquement. Syn. Enixe, fortiter, valide, firmiter. Usus: Nervose disserere.

NERVŌSUS, a, um, Nerveux, musculeux; fort, énergique. Syn. Fortis, robustus. )( Dissolutus. Usus: Quis Aristotele nervosior?