NERVUS, i, m. Nerf; force, vigueur, énergie. Syn. Torus, vis, vires, robur. Epith. Forenses, honesti. Usus: 1. Nervi in omne corpus ducuntur. Nervorum implicatio toto corpore pertinens. 2. Nervi musici, corde (d’instrument). Nervi fidium ita sonant, ut a digitis sunt pulsi. 3. Virtus, vis, robur. Transl. nerf, force, vigueur. Quantum in tuo animo roboris est, et nervorum! Contendere, intendere, adhibere nervos omnes in re aliqua, employer tous ses efforts pour une chose. Incidere nervos virtutis reipublicæ, énerver le courage de la république. Pecunia belli nervus. Pecunia nervus rerum, l’argent est le nerf de tout.

NESCĬO, is, ĭvi vel ĭi, ĭtum, ire, n. Ne pas savoir, ignorer. Syn. Ignoro, sum ignarus, inscius sum et rudis, id scientiam meam fugit, id latet me, juxta cum ignarissimis ignoro. Phras. 1. Quis vero id nescit? Qui donc ne sait pas cela? Quis in ea re adeo hospes? cujus aures ita peregrinantur? quis omnium tam est ignarus, tam rudis in Republ., tam nihil de se cogitans? quem præterit, fugit? quem id fallere potest? Quis in sua patria tam peregrinus est, et advena, ut rem adeo vulgatam ignoret? Quis in tanta ignoratione rerum omnium versatur? Quis tanta laborat inscientia, cui id incompertum esse possit? 2. Quid agam nescio? Je ne sais ce que je ferai. Hæret aqua; nondum habeo exploratam aut explicatam rationem consilii mei; res necdum est ad liquidum ratione perducta; sententia mihi necdum stare potuit; incertum mihi est, quid fieri conveniat. 3. Nesciente me factum est, cela s’est fait à mon insu. Me ignaro, nec opinante; me inscio, imprudente me, insciente me, me inconsulto factum est. Cf. [Ignoro]. Usus: Nemo in eo, quod nescit, disertus esse potest. Homo nescio quis. Nescio quid timere videtur.

NESCĬUS, a, um, Qui ne sait pas, qui ignore. Syn. Inscius. Usus: Non eram nescius quantum is, etc., je n’ignorais pas combien celui-ci, etc. Cf. [Ignarus].

NEUTER, tra, trum, Aucun des deux, ni l’un ni l’autre. Syn. Indifferens, nullarum partium, qui in neutram partem movetur, medius, neutrius factionis, partis; qui medium quemdam cursum tenet; qui ancipitem se et medium gerit; qui nihil magnopere ad ullam partem inclinatur, qui ex ancipiti temporum mutatione pendet, a studio partium alienus. Neutralis, Vulg. )( Alter, uterque. Usus: In neutram partem commoveri. Neuter vestrum mihi carior est. Neuter anguis, nec mas, nec femina.

NEUTĬQUAM, En aucune façon, nullement. Syn. Nequaquam.

NEUTRO, Ni d’un côté ni de l’autre. Syn. In neutram partem. Usus: Tempus teritur neutro inclinata spe.

NEX, nĕcis, f. Mort violente, meurtre. Mors violenta. Usus: Necem sibi consciscere, se donner la mort, se suicider. Necem alteri afferre. Cf. [Mors], [Interficio], [Occido].

NEXŬS, ūs, m. vel NEXUM, i, n. Prise de corps, contrainte par corps, emprisonnement pour dettes. Syn. Obligatio quædam civilis. Usus: Nexorum et mancipiorum multa sunt jura. Nexu obligari alicui. Nexum inire, se et corpore, et bonis devincire creditori, tomber sous la dépendance de son créancier, encourir la détention pour dettes, tomber en servitude. Nexu solutus, post dissolutum æs alienum, rendu à la liberté après payement des dettes.

NI, Si ne ... pas. Syn. Nisi. Usus: Mirum, ni domi est.

NĪDOR, ōris, m. Odeur, exhalaison d’une chose rôtie. Syn. Odor rerum præsertim assarum. Usus: In illo nidore ganearum tuarum.