PĂPĀVER, ĕris, n. Pavot.
PAR, pāris, omn. gen. Égal, pareil sous le rapport de certaines qualités. Syn. Parilis, æqualis, similis; socius alicujus rei. )( Dispar, impar. Adv. Plane, omnino, nequaquam, prope; pares absolute, æque inter se, perfecte. Phras. 1. Omnibus fere rebus pares sumus, nous sommes égaux presque en toutes choses. In eadem æquatione gratiæ ac dignitatis sumus, ejusdem fortunæ consortes; in communi fortuna sumus; maxima est inter nos æqualitas et similitudo; institutis animisque nihil inter nos dissidemus; maxima est inter nos rerum omnium exæquatio. Omnia prope mihi paria sunt tecum; institutis animisque summe congruimus; æquas habemus partes; æqua fortuna utimur. 2. Par pari referam, je vous rendrai la pareille, je vous traiterai de la même façon. Scito, paratam tibi pestem, ut participes parem; ut merueris, habebis; par pari reddam. Usus: 1. Par nobile gladiatorum. Par est, quod inter omnes æquale est, il y a égalité quand tous ont le même droit. Neminem in dicendo habuit parem. Tot hostibus pares non sumus. Hoc mihi par tecum est. 2. Decet, æquum est, il est convenable, juste. Dubito, quid me facere par sit. Cf. [Similis], [Æqualis].
PĂRĀBĬLIS, e, gen. com. Qu’on se procure aisément, à peu de frais. Syn. Facilis inventu et paratu. Usus: Parabilis victus, convivium, divitiæ.
PĂRĂDOXA, ōrum, n. pl. Proposition paradoxale, paradoxe, principe en apparence contraire à la raison. Usus: Paradoxa Græci, nos admirabilia dicamus, et contra opinionem.
PĂRĂLY̆SIS, is, f. Paralysie des nerfs. * Syn. Resolutio nervorum.
Parasceve, es, f. Le Vendredi Saint. Dies quo se pro nobis Christus in cruce victimam obtulit. Dies redempti orbis memoria sacer; dies, quo cœlestes iras in omne genus hominum intentas suo olim capite excepit. Consecrata, dicata, sacrata Christo morienti dies. Funestissimus post natos homines dies, qui salutis nostræ parenti, auctori, vindici sanguinis pretio stetit.
PĀRĀSITUS, i, m. Parasite, coureur de festins. Syn. Mensarum assecla.
PĀRĀTĒ, Avec préparation. Usus: Sumpto spatio ad cogitandum parate ornateque dicere.
PĀRĀTUS, a, um, Prêt, disposé; bien armé, équipé. Syn. Promptus, expeditus, instructus, qui præsto est. )( Imparatus. Adv. Bene, bene ad fortitudinem, jam pridem ad cædem, omnino est armatus contra fortunam præclare. Phras. 1. Probe paratus et instructus adero, j’arriverai bien préparé et armé de toutes pièces. Nemo me paratior, expeditior erit; exercitatus, erectus, armatus animis adero; ita dimicationi instructus intentusque, ita paratis compositisque rebus, ita alacri animo adero, ut nihil in me moræ sit, ut per me non stet, quin res tota extemplo conficiatur. Non est, ut currentem incites, ita ad omnia præsto sum. 2. Parata erunt omnia, quæ ad usum sunt necessaria, tout ce qui sera nécessaire à votre usage sera prêt. Rerum omnium paratam expositamque copiam invenies; in promptu, ad manum erunt omnia. Usus: Paratus ab exercitu, e rebus necessariis. Ad omne facinus paratissimus, homme décidé à tout, qui ne reculera devant rien. Paratus ac bene meditatus in forum venit. Omnibus naturæ et artis præsidiis ad dicendum paratus, préparé à la parole par tous les dons de la nature et tous les secours de l’art. Expedito nobis homine et parato opus est, il nous faut un homme actif et décidé. Cf. [Expeditus].