PARCĒ, Avec économie; modérément. Syn. Restricte, sobrie, parum, continenter.
PARCĬMŌNĬA vel PARSĬMŌNĬA, æ, f. Économie, épargne. Syn. Frugalitas, moderatio, mediocritas sumptuum. Epith. Rustica atque inculta, summa, apta. Usus: Parcimonia rem tueri; parcimonia et diligentia res familiaris conservatur et augetur, un patrimoine se conserve par l’ordre et l’économie. Cf. [Parcus].
PARCO, is, pĕperci, parcĭtum et parsum, ere, n., nonnunquam a. Épargner, ménager; n’être pas prodigue de. Syn. Ignosco, remitto, condono, veniam do, impunitatem do, impunitum scelus fero; tempero. )( Perdo, spolio. Adv. Gratis alicui, omnino, non parum valetudini. Phras. 1. Dignus es ut tibi parcatur, vous méritez qu’on vous épargne. Veniam, impunitatem mereris; dignus es venia, impunitate; dignus es, ut tibi condonetur, remittatur, ignoscatur, venia detur, delicti gratia fiat, ut ad hanc culpam conniveatur, ut impune feras, ut id delictum impune abeat. 2. Templis tamen parcebat hostis, cependant l’ennemi épargnait les temples. Templis tamen temperatum; ira belli a templis abstinuit; a templis tamen manum hostis abstinuit. 3. Nobis plane non parcitur, on ne nous épargne pas du tout. Nihil aut laxamenti aut veniæ habemus; nihil laxamenti datur nobis; nulla nobis a labore vacatio datur, conceditur; otii nobis a labore nihil datur. Usus: Non parcam operæ, je n’épargnerai pas ma peine. Mihi, quæso, parce, ac dignitati meæ. Hic nec suæ unquam, nec alienæ pudicitiæ pepercit. Cf. [Venia], [Impunitas], [Indulgeo].
PARCUS, a, um, Économe; avare, chiche. Syn. Parvo contentus, frugalis, attentus ad rem. )( Prodigus, luxuriosus. Phras. Parcus es nimium, vous êtes trop économe. Nimium attentus ad rem es; durus, difficilis, tenax es; restrictior ad largiendum, ac prope rusticana quadam parcimonia es; attentior ad rem es, quam sat est; maximum vectigal in parcimonia reponis; parce nimium sumptum facis; parcimonia illa tua non longe abest a sordibus et malignitate; in faciendo sumptu parcus es et restrictus; sumptui parcis, sed restricte nimium ac pene sordide. Cf. [Avarus], [Sordidus]. Usus: Parcus pater et tenax, père avare et dur à la détente.
PĂRENS, entis, omn. gen, Le père, la mère; au pl.: Les parents, les auteurs de nos jours. Syn. Pater aut mater, procreatores. Epith. Antiquior, antiquissima, sanctissima, bonus et liberalis, communis omnium, grandis natu, iners, impurus atque improbus, justus, optime meritus, miserrimus, optimus, mitissimus. Parentes cari, carissimi, humiles, miseri, multi, perpetui. Usus: Parentes non alere, nefarium est. Parentes, propter quos suavissimam hanc lucem aspeximus, carissimos habere debemus. Me sicut alterum parentem diligit et observat. Horum ego operum parens et effector sum, c’est moi qui suis le créateur, l’artisan de ces ouvrages.
PĀRENTĀLĬA, ĭum, n. pl. Parentales, fêtes funèbres en l’honneur des morts de la famille. Syn. Justa et convivia funebria.
PĀRENTO, as, avi, atum, are, n. et a. Célébrer une cérémonie funèbre pour ses père et mère; offrir un sacrifice solennel en l’honneur d’un mort. Syn. Justa solvo, facio, perago, funus facio. Usus: Alicui parentare.
PĀRĔO, es, ŭi, ere, n. * Obéir, être docile, suivre. Syn. Obedio, obtempero, dicto audiens sum, morem gero. )( Impero. Adv. Diligentissime, moleste, occultissime, proxime legi. Phras. Parere tandem coactus est, il fut enfin forcé d’obéir. Jugum tandem accepit; frenum recepit; frenum accepit, in potestate, in auctoritate senatus futurum se recepit; imperata facturum, in officio futurum se recepit. Cf. [Obedio]. Usus: Dolori, iracundiæ parere. Necessitati, tempori parere et servire. Alicujus consiliis, cupiditati suæ parere, céder à ses passions.
PĀRĬES, ĕtis, m. Mur, muraille; clôture. Syn. Murus, maceria. Usus: Parietem ducere, vestire, dealbare. Parietem perfodere, disturbare. Nihil nihil intra parietes meos tutum, nihil insidiis vacuum video. Parietum præsidio a furore hominis me tutatus sum. Utrosque parietes linere, ménager la chèvre et le chou, flatter les deux partis. Duos parietes de eadem fidelia dealbare, blanchir deux murs avec l’enduit du même pot, c. à d., faire d’une pierre deux coups (Prov.).