PAUCĬTAS, ātis, f. Petit nombre, petite quantité. Syn. Exigua quantitas, parvus numerus, inopia. Epith. Mira, summa, magna. Usus: Magna semper fuit præstantiorum oratorum paucitas, il y eut toujours un nombre fort restreint d’orateurs illustres.
PAUCUS, a, um, (sæpius plur.) Peu nombreux, peu considérable. Syn. Rarus, modicus, exiguus; perpauci, minus multi. )( Multus. Adv. Admodum, oppido, valde, quam. Phras. Paucos nunc viros egregios numerat respublica, la république compte maintenant peu d’hommes remarquables, éminents. Magna est penuria, maxima orbitas virorum in Republica præstantium; minime multi; parum multi, perpauci, nequaquam satis multi præstantes viri sunt; paucis atque admodum paucis egregiis civibus instructa est civitas; quotusquisque est, qui emineat? summa est infrequentia, mira paucitas, exiguus numerus præstantium virorum; infrequentes, rari sunt et perpauculi viri egregii. Virorum præstantium minima copia est; haud quisquam fere est excellentium in republica virorum; ad paucos redactus est virorum præstantium numerus; virorum præstantium multo minor pars superest; præstantium virorum arctior est, quam pro tanta multitudine civium, numerus. Usus: Paucis te volo. Paucis absolvo; ad pauca redigo; in pauca confero, en peu de mots.
PAULĀTIM, Insensiblement, peu à peu. Syn. Sensim, leniter, pedetentim, gradatim.
PAULISPER, Un peu de temps, un instant. Syn. Aliquantum, paulum, ad breve tempus, ad punctum temporis. )( In perpetuum. Usus: Abesse a domo paulisper. Exspecta paulisper.
PAULO, Un peu. Syn. Haud multo. Phras. Paulo post, peu après. Post paulo; interjecto haud magno spatio; intermisso brevi tempore; haud multum interim temporis fuit; haud multum processit horæ, cum, etc. Usus: Paulo liberius, un peu plus librement. Paulo plus; paulo amplius. Paulo ante, un peu avant. Paulo post, un peu après. Paulo minus, paulo nimium, paulo secus. Si paulo rideas, extra decorum.
PAULŬLUM, Un peu. Syn. Paulum. Usus: Nihil fere aut admodum paululum. Sol paululum a meridie deflexus.
PAULUM, Un peu, quelque peu. Usus: Respice paulum. Ista me paulum recreant.
PAUPER, ĕris, omn. gen. Pauvre. Syn. Inops, egens, parvis copiis ac facultatibus præditus, cui parva est res familiaris, qui in paupertate est. Phras. Pauperrimus est, il est très pauvre. Summa egestate est, tenuissimis, ac fere nullis opibus est; nihil habet præter miseram animam. Summa conflictatur inopia; omnia eum deficiunt; summa premitur inopia; circumventus est inopia; rerum omnium inopia laborat; in maximis rei domesticæ difficultatibus versatur; ab omnibus rebus inops; a fortunæ bonis imparatus; in summis rei familiaris angustiis versatur; inopia conficitur; nihil illo spoliatius, nihil egentius; gravi inopia vexatur; in mendicitate est. Cf. [Paupertas], [Egeo]. Usus: Hic non modo non copiosus et dives, etiam inops et pauper est censendus.
PAUPERCŬLUS, a, um, * Pauvre, nécessiteux. Syn. Pauper, tenuis.
PAUPĔRĬES, ēi, f. * La pauvreté. Syn. Paupertas.