PAUPERTAS, ātis, f. Pauvreté, indigence. Syn. Tenuitas, angustia rei familiaris, inopia, penuria, egestas, mendicitas, domestica difficultas. Epith. Summa, tolerabilis. Phras. Vir bonus ad summam paupertatem est redactus, cet homme de bien est réduit à la plus extrême pauvreté. In eum locum adductus est; in eas redactus est angustias; eo redactæ sunt fortunæ ejus; eo est a fortuna dejectus, detrusus, deturbatus, ut unde viveret, non haberet; ut ei ad victum necessaria deessent, non suppeterent; ut inopia premeretur earum rerum, sine quibus vix ac ne vix quidem hominum vita sustentatur. Eo redactus est inopiæ, ut iis rebus destitueretur, careret, ut earum rerum esset inops, ut ab iis rebus esset imparatus, sine quibus ægre vivitur vel potius nullo modo vivitur. Ita in angustum res ejus sunt coactæ, ut ad incitas redigi videatur. Tanta est hominis tenuitas, tanta implicatio rei familiaris; copiis familiaribus adeo est exiguis; domesticis malis ita est impeditus; tanta inopia vexatur, ut inter miserrimos et desertissimos numerari possit; ut ad rastros, quod aiunt, illi res rediisse videatur. Cf. [Inopia]. Usus: Paupertas cujus onus disputando levamus, docentes, quam pauca sint, quæ natura desiderat. Si paupertas momordit, cogita, multos fortunæ injuria lapsos, sustentari tamen et rursus erigi. Cf. [Pauper].

PAUXILLUM, * Un peu, très peu. Syn. Parum admodum.

PĂVĔO, es, vi, ere, n. Avoir peur, trembler de peur, être saisi d’effroi, d’épouvante. Syn. Timeo. Phras. Pavebant omnes, tous tremblaient d’effroi. Pavor occupaverat animos; pavor omnes invaserat; pavore concussi, subito pavore perterriti, voce per metum suppressa, exsangues attonitisque similes stabant; altius animum pavor intraverat, quam ut consilio locus esset. Cf. [Timeo]. Usus: Pavet animus ad memoriam rei. Cf. [Timor].

PĂVĬDĒ, Avec effroi, avec terreur. Syn. Timide.

PĂVĬDUS, a, um, Tremblant, effrayé, épouvanté. Usus: Urbs formidine pavida. Cf. [Timidus].

PĂVĪMENTĀTUS, a, um, Pavé. Usus: Porticus pavimentata.

PĂVĪMENTUM, i, n. Pavage, dallage. Syn. Solum arte factum, stratum aliqua materia. Epith. Marmoreum. Usus: Natabant pavimenta vino. Facere pavimentum, construire une aire.

PĂVĬO, is, īvi, ītum, ire, a. Frapper, battre. Syn. Ferio, tundo. Usus: Pulli terram paviunt, les poulets frappent la terre.

PĀVO, ōnis, m. Paon. Usus: Cauda pavoni a natura ad ornatum additur.

PĂVOR, ōris, m. Agitation, émotion, crainte, anxiété. Usus: Pavor metus est mentem loco movens. Pavor me cepit. Cf. [Timor].