PĬLUS, i, m. Poil. Usus: Vallo pilorum munitæ palpebræ.
PINGO, is, nxi, ctum, ere, a., Peindre, broder. Syn. Pictura exprimo. Adv. Bene, egregie, varie locum, præclare, pulcherrime. Phras. 1. Apelles Veneris caput elegantissime pinxit, Apelles peignit une tête magnifique de Vénus. Singulari expressit atque exornavit artificio, politissima arte perfecit; coloribus illustravit, effinxit, adumbravit. 2. Pingendi artifex erat egregius, c’était un peintre distingué. Pictor erat egregius; pingendi arte præstantissimus; penicillo nihil non imitabatur felicissime; naturam ipsam non modo adæquare, sed etiam superare pingendi artificio videbatur. In adumbranda cujuscumque rei specie et forma nemini secundus erat. 3. Hominem ad vivum depinxit, il le peignit au vif. Veri ac spirantis vultus speciem effinxit, expressit; ex vero vultum hominis reddidit; imaginem dedit ad nativi oris formam mirifice expressam; effigiem ad germanam.
PINGUIS, e, gen. com. Gras, épais. Syn. Opimus, crassus; rudis. Phras. Pinguis est, il est gras. Habitus corporis illi opimus est; is est, cui sagina feliciter cesserit; vasta homini corporis obesi moles, parque abdomini inexpleto. Usus: Thebis crassum cœlum, itaque Thebani pingues et valentes, à Thèbes l’air est épais, aussi les Thébains sont-ils gras et forts. Pingui Minerva aliquid facere, faire qqche d’une manière simple, grossière, sans art. (Prov.)
PINNA, æ, f. Plume; créneau. Syn. Penna. Epith. Patula.
PINNĀTUS, a, um, Qui a des plumes, emplumé, ailé. Syn. Pennatus, penniger.
PINSO, is, si vel sŭi, pistum, pinsum et pinsĭtum, ere, a. * Broyer, piler.
PĬO, as, avi, atum, are, a. Adoucir, rendre propice par des sacrifices expiatoires. Syn. Expio. Usus: Ostenta piare. Cf. [Expio].
PĪRĀTA, æ, m. Pirate, corsaire. Syn. Prædo; latrociniis maritimis infamis; qui piraticam facit, prædas maritimas agit, maritimis excursionibus littora populatur, piraticam exercet; gens navigiorum spoliis quæstuosa, piratæ. Epith. Barbarus, consceleratus, nefarius, nobilissimus. Usus: Pirata non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium.
PĪRĀTĬCA, æ, f. * Piraterie. Usus: Necessitate coactus piraticam fecit.