APPRIME, Beaucoup, fort. Syn. Valde, multum, perquam, plurimum. Usus: Homo apprime doctus, pius, nobilis.

APPRŎBĀTĬO, ōnis, f. Approbation, assentiment. Syn. Comprobatio. Epith. Inutilis, magna, popularis, tanta, turpis. Usus: Id vulgi assensione, populari approbatione, et plausibus metiendum est.

APPRŎBĀTOR, ōris, m. Approbateur. Syn. Comprobator. Usus: Tu fuisti suasor, impulsor itineris mei, magis autem approbator.

APPRŎBO, as, avi, atum, are, a. Approuver. Syn. Comprobo, laudo, confirmo. )( Improbo. Adv. Honorifice, mirabiliter. Necessario, temere, valde, vehementer. Phras. Approbavere omnes viri sententiam, tout le monde approuva cet avis. Summa assensione plebis, secundis admurmurationibus senatus auditus est. Conclamavere omnes, ita fieri oportere. Viri sententiam laudaverunt omnes et approbaverunt; ratam omnes habuere; assensu excepere. Itum est, pedibus itum est in ejus viri sententiam. In ejus sententiam discessio facta est; in ejus sententiam discessum est. Summa assensione Senatus, secundoque populo sententia comprobata est. Una omnium, consentiensque vox erat: æquum esse, quod postularet; standum esse ea viri sententia; ad ejus viri sententiam, suam adscribi voluere; album calculum adjecere. Usus: Milites ducis sententiam magno clamore, una voce approbarunt. Quod actum est, Dii approbent! Utinam tibi consilium, officium meum approbem! puissent les dieux le trouver bon! puissiez-vous approuver mes desseins, mes services! Cf. [Probo], [Assentior], [Astipulor].

Approbandi formulæ: Festive, probe, optime! Non possum, quin exclamem: bene hercle factum est. Euge optime! o factum bene! beasti! vir es! Eugepæ nunc places! (Iron.)

APPRŌMITTO, is, misi, missum, ere, a. Répondre pour qqn, se faire caution. Syn. Promitto. Usus: Factum est, ut volui, quod decies sestertium appromisisti.

APPRŎPĔRO, as, avi, atum, are, a. Hâter, accélérer; n. se hâter. Syn. Propero. Usus: Ut approperent, adhortabor. Cf. [Propero], [Festino].

APPRŎPINQUĀTĬO, ōnis, f. Approche. Usus: Senectus est appropinquatio mortis.

APPRŎPINQUO, as, avi, atum, are, n. Approcher, s’approcher. Syn. Accedo, advento prope, propius, proxime; propius sum, adsum; vicinus sum, impendeo, pedem confero; in oculis, in conspectu sum; in conspectum me do. )( Absum. Adv. Valde. Usus: Ejus rei maturitas nondum venit, etsi appropinquet. Impendet fatum aliquod, plane instat, certe appropinquat. Alicui, ad aliquem appropinquare. Cf. [Propinquus], [Vicinus], [Prope].

APPULSŬS, ūs, m. Accès, atteinte. Syn. Accessus. Epith. Nimius. Usus: 1. Tactus frigoris, et caloris omnes appulsus nimios sentit, il sent toutes les atteintes un peu fortes du chaud et du froid. 2. Commotio, action, impulsion, influence. Tribus modis Deorum appulsu homines somniant. Cf. [Adventus].