QUÆSTŬS, ūs, m. Acquisition, gain, profit. Syn. Lucrum, compendium, commodum, emolumentum. Epith. Domesticus, paternus, fecundus, uber, totus, campestris, forensis, frumentarius, honestus, concessus, illiberalis, sordidus, immortalis, improbissimus, judiciarius, magnus, maximus, mediocris, nocturnus, precarius, quotidianus, turpis et odiosus. Illiberales et sordidi, immanes, immensi et intolerabiles, improbissimi, liberales, magni et uberes. Phras. Ubique quæstum suum spectat, il cherche partout son avantage. In re qualibet privatas utilitates, compendia, emolumenta, commoda sua spectat; suo privato compendio servit; quæstu suo, suis commodis omnia metitur; omnia refert ad utilitates et privata commoda; ex re qualibet, imo vel ex incommodo alieno occasionem petit; occasionem crescendi sibi datam censet; omnia quæstus ac compendii sui causa facit; res omnes quæstui habet. Usus: Rempublicam quæstui habet. Quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quæstui sunt, qui trafiquent de tout, bonne foi, honneur, etc. Nullum in amicitia tua facio quæstum, je ne gagne rien à votre amitié, je n’en retire aucun avantage. Quæstui deditum esse, n’avoir que le gain en vue. In quæstu relinquere pecuniam, laisser son argent à intérêt, le laisser travailler. Cf. [Lucrum], [Commodum].
QUĀLIS, e, gen. com. Quel, de quelle nature, de quelle sorte ou manière. Syn. Cujusmodi, qui, quod genus. Usus: Qualis sit status rerum, inde cognosces. Quid hominis et cujusmodi, qui vir sit qualisque, nescio.
QUĀLISCUMQUE, qualecumque, gen. com. Quel qu’il soit, tel......tel. Syn. Qualis is cumque, cujusmodicumque, cuicuimodi, cujus modi, cujuscemodi, cujusquemodi.
QUĀLĬTAS, ātis, f. Nature, qualité, propriété. Usus: Qualitatum aliæ sunt principes, aliæ ex iis ortæ.
QUAM, Que. Usus: 1. Cum Ante, Post, etc. Duobus ante sæculis, quam Plato floreret. Tertio post die quam veneram. 2. Cum comparativo, plus.... que. Sed hoc majus est, quam ut a te postulem. Vehementior dolor, quam ut ferri possit. Suscipere plus, quam quantum præstare possis. 3. Cum Possum et Superlativo, le plus.... que. Dico ergo, quam possum, maxima voce. Nidos quam mollissimos struunt aves. 4. Contra, quam, autrement que, non comme. Supra, quam, plus que. Contra faciunt quam pollicentur, ils agissent autrement qu’ils ne promettent. Supra fere quam fieri possit, plus qu’il n’est possible. 5. Pro Valde, beaucoup, fort, grandement. Sunt vestrum quam multi. Sane quam gaudeo. Quam volueris, multa dicam. Oratio quam elucubrata.
QUAMDĬU, Aussi longtemps que, tant que; (avec interr.) combien de temps? Syn. Dum, quantum, quoad, quousque, usque dum, quem ad finem? Usus: Quamdiu nos furor iste tuus eludet? Quamdiu potuit, tacuit, tant qu’il l’a pu, il s’est tu.
QUĂMŌBREM, Pour quelle raison, par quel motif, pourquoi. Syn. Quare, quid ita, cur, quo. Usus: Quamobrem ita statuas velim.
QUAMPRĬMUM, Au plus tôt, le plus tôt possible. Syn. Primo quoque tempore, quam mox, nulla mora, quam maturissime, e vestigio, sine cuncatione, abjecta omni mora.
QUAMVIS, Autant que tu voudras; quoique, bien que. Syn. Quantumvis, quanquam, licet, etsi, tametsi.