REGNO, as, avi, atum, are, n. Exercer le pouvoir royal, être roi, gouverner. Syn. Impero, dominor. Phras. Regnabat apud Persas, il régnait sur les Perses. Persidem tenebat; Persis imperitabat; summæ rerum apud Persas præerat; imperium Persarum tenebat; inter Persas regnum agebat; summa imperii apud Persas potiebatur; imperium gerebat apud Persas; Persicum dominatum imperio tenebat, summam rerum omnem apud Persas administrabat; regium principatum apud Persas gerebat, tenebat, obtinebat, habebat; imperii clavum tenebat; rerum potiebatur; regio jure ac potestate imperabat apud Persas. Cf. [Impero], [Rego]. Usus: Hic vero regnat et triumphat oratio, ici vraiment l’éloquence est souveraine. Regnat in centuriis, il domine sur les centuries.
REGNUM, i, n. Pouvoir royal, royauté; royaume. Syn. Principatus, dominatus. Usus: Regnum non modo Romano, sed ne Persæ quidem tolerabile. Regnum appetere. Regnum alicui dare, deferre. Regnum occupare, obtinere; regno potiri. Sub vel in regno alicujus esse, degere, vivere. Regnum in cervices accipere, se soumettre à un roi. Regno aliquem pellere, expellere, ejicere; regnum adimere, regno spoliare. In regnum restituere, reducere. Regnum recuperare; in regnum redire.
RĔGO, is, xi, ctum, ere, a. Diriger, conduire; gouverner, régir. Syn. Guberno, moderor. Phras. Totam rempublicam regit, il gouverne toute la république. Rempublicam unus gubernat, administrat omnem; unius nutum tota civitas intuetur; summæ rerum unus præest; omnia unus temperat, moderatur; ei populus sui velut habenas tradidit; ad ejus ductum se applicuit; reipublicæ regimen penes eum est; ad gubernacula reipublicæ sedet, summa rerum illi tradita est; ad ejus arbitrium judiciumque summa rerum rediit; reipublicæ tenet gubernacula; moderator est totius consilii publici; omnia moderatur, movet, regit; jura dat unus reipublicæ; summæ rei præest; rempublicam cum imperio et potestate obtinet; reipublicæ arbiter ac moderator præsidet Cf. [Impero], [Regno]. Usus: Animus regit corpus et moderatur. Versare suam naturam et regere ad tempus. Mundus regitur numine deorum. DEUS qui omnem hunc mundum regit, DIEU qui gouverne tout cet univers.
RĔGRĔDĬOR, eris, gressus sum, gredi, d. n, Rétrograder, revenir, retourner. Syn. Pedem refero. Usus: Regredi quam progredi malo, j’aime mieux rétrograder qu’avancer.
RĔGRESSĬO, ōnis, f. Retour. Usus: Exponam vobis consilium profectionis et regressionis meæ.
RĔGRESSŬS, ūs, m. Retour, marche rétrograde. Usus: Nihil errat quod in omni æternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos, ce nom d’errants ne saurait convenir à des astres qui de toute éternité s’avancent, rétrogradent, et font toutes leurs évolutions d’après des lois fixes et invariables. Syn. Recessus.
RĒGŬLA, æ, f. Équerre, règle; loi, règle. Syn. Norma, lex, exemplum, formula, præscriptio. Epith. Notissima, optima, pravissima. Phras. Regulas præscribere, établir des lois. Privatam publicamque disciplinam, quæque alia cœtibus hominum regendis usui esse solent, præscribere; leges ferre; privatam publicamque vivendi rationem legibus constituere. Usus: Consilia sua omnia ad regulam virtutis dirigere et referre. Servare regulam de cœlo ad cognitionem omnium delapsam. Ab regula et præscriptione vitæ aberrare, s’écarter de la règle, des prescriptions de la vie. Studia sua naturæ regula metiri. Non utendum pravissima consuetudinis regula, il ne faut point se servir de la règle si fausse de l’usage. Non egemus perpendiculis, normis et regulis, nous n’avons pas besoin de perpendiculaire, d’équerres, ni de règles. Cf. [Lex], [Norma].
RĒGŬLUS, i, m. Roi d’un petit pays; roitelet.
RĔGUSTO, as, avi, atum, are, a. Goûter de nouveau. Syn. Iterum gusto, degusto. Usus: Crebro regusto tuas litteras, je relis fréquemment vos lettres, je les savoure.
RĔJECTĀNĔA, ōrum, n. pl. Choses de rebut, rebut. Syn. Rejecta.