SCRŪPŬLUS, i, m. Petite pierre pointue. Syn. Exiguus lapillus calceo injectus. Transl. Sollicitudo, dubitatio, suspicio, religio, Inquiétude, embarras, scrupule. Phras. 1. Injectus est populo scrupulus, on fit naître des scrupules dans l’esprit du peuple. Offusa animis oculisque populi religio; moti sunt in religionem animi populi; ea res populo in religionem venit; religioni sibi populus duxit; oblata, injecta est populo religio; hic vero nescio quæ superstitio mentes omnium occupavit, hic vero populum cepit religio; hic vero non magna res religionem incusserat hominibus, multitudinem justæ religionis implevit; religione hic nova obstrictus est populus; hic vero res nova cumulavit religiones populi; nova hic populum incessit religio. 2. (Facerem mihi scrupulum, Vulg.), je me ferais un scrupule. Religioni haberem, mihi ducerem; religio mihi esset; haud sane liber religione animus esset; religione impediri, conscientia impediri me putarem; religione quadam tangerer; haud sane intactus religione futurus esset mihi animus, si, etc. 3. Scrupulum habeo, j’ai un scrupule. Scrupuli aliquid in animo residet, quod me dies noctesque stimulat ac pungit; morsus tamen et contractiunculæ quædam animi adhuc relictæ sunt; scrupulus restat unus qui me male habet; discruciat animum suspicio quædam latentis in tam speciosa cogitatione piaculi; angit me, sollicitat, torquet pungens hæc animi cura; discrucior animo, quoties in mentem venit præteritæ vita ætatis. Cf. [Scrupulosus], [Religio]. 4. Scrupulum istum facile tibi eximam, je vous enleverai facilement ce scrupule. Scrupulum istum ex animo facile evellam; religionem hanc facile eximam; animum religione hac facile exsolvam; animum religione hac facile levabo; religionem istam adimam, auferam, tollam, eripiam; ista te religione liberabo. Usus: Hunc mihi ex animo scrupulum evelle, qui me dies noctesque pungit ac stimulat, arrachez-moi de l’esprit cette inquiétude qui me tourmente nuit et jour. Quem mihi odiosum de filio scrupulum injecisti, adhuc in me residet. Domesticarum sollicitudinum aculeos et scrupulos occultare. Cf. [Anxietas].
SCRŪTA, ōrum, n. pl. Vieilles hardes, défroques. Usus: Vilia scruta vendere.
SCRŪTOR, aris, atus sum, ari, d. Visiter avec soin, rechercher. Syn. Inquiro, excutio. Adv. Furacissime. Usus: Libros reconditos scrutari. Cf. [Indago], [Meditor], [Cogito].
SCULPTUS, a, um, Gravé, ciselé, sculpté. Usus: E saxo sculptus, alias scalptus.
SCURRA, æ, m. Bouffon. Syn. Sannio. Usus: Scurra facetus, omnibus modis risum captans. Scurra improbissimus, facie magis quam facetiis ridiculus, qui se tamen populi delicias vult existimari.
SCURRĪLIS, e, gen. com. Plaisant, qui sent le bouffon. Syn. Obscœnus. Usus: Risus, jocus, dicacitas scurrilis et mimica.
SCŪTĀTUS, a, um, Armé d’un bouclier long. Usus: Milites scutati, hastati.
SCŬTELLA, æ, f. Petit plateau, soucoupe. Usus: Demus scutellam dulciculæ potionis.
SCŬTĬCA, æ, f. Étrivières, cravache. Syn. Flagellum ex pelle. Usus: Dignus scutica.
SCŪTUM, i, n. Bouclier. Syn. Clypeus. Usus: Miles ignavus abjecto scuto fugit, quantum potest.