[38] Les pirates causoient de grands maux aux Romains; mais rien n’étoit plus aisé que d’exterminer ces brigands. Voyez dans les historiens quelle vaste puissance on donna à Pompée.

[39] Nihil prætermisi, quantum facere nitique potui, quin Pompeium à Cæsaris conjunctione avocarem, in quo Cæsar felicior fuit: ipse enim Pompeium à meâ familiaritate disjunxit... Illud te scire volo, Sampsiceranum nostrum amicum, vehementer status sui pœnitere, restituique in eum locum cupere ex quo decidit. (Ad Att. Epist. 23. l. 2.)

[40] Tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris conjunctio, ut non nominatim, sed generatim proscriptio esset informata; ut jam omnium judicio constitutum esset, omnium vestrum bona prædam esse illius victoriæ. (Ad Att. Epist. 6. l. 11.) Pompée, voyant qu’il s’étoit trompé quand il avoit espéré que les Romains lui déféreroient la dictature perpétuelle, étoit résolu à ne plus rien ménager. S’il eût vaincu César, il eût été un tyran.

[41] Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute Ad Att. (Epist. 10. l. 7.) Quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. (Epist. 12. l. 7.) Cnæus autem noster; ô rem miseram et incredibilem, ut totus jacet! Non animus est, non consilium, non copiæ, non diligentia. (Epist. 21. l. 7.) Malas causas semper obtinuit, in optima concidit, quid dicam, nisi illud eum scisse! Neque enim erat difficile hoc nescisse; erat enim ars difficilis recte rempublicam regere. (Epist. 23. l. 7.)

[42] L’an de Rome 706, c’est-à-dire, 451 ans après la création des tribuns, 318 ans après le tribunat de Licinius Stolon, 95 ans après le meurtre de Tibérius Gracchus, 35 ans après que Sylla eut été fait dictateur perpétuel.

[43] Scis mihi semper placuisse, non rege solum, sed regno liberari rempublicam, tu Lenius; sed quid melius fuerit, magno dolore sentimus, magno periculo sentimus. (Cic. ad Brut. Epist. 7.) Quod si clementes esse volumus, nunquam deerunt bella civilia. (Epist. 16.) Post interitum Cæsaris quid ego prætermissum à vobis, quantumque impendere reipublicæ tempestatem dixerim, non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per vos, magna populi romani macula deleta; vobis vero parta divina gloria. Sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium. (Epist. 23.) Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. Quis enim hoc non vidit, regni heredem relectum! Quid autem absurdius hoc metuere, alterum in metu non ponere. (Cic. ad Att. Epist. 21. l. 14.) Animis enim usi sumus virilibus, consiliis, crede mihi, puerilibus. Excisa enim est arbor, non evulsa, itaque quam fruticetur vides. (Ad Att. Epist. 4. l. 16.)

[44] Statuo nil nisi hoc, senatûs aut populi romani judicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint. At hoc ipsum, inquies, inique facis, qui hostilis animi in rempublicam homines, cives appelles. Imo justissimè, quid enim nondum senatus censuit; nec populus romanus jussit, id arroganter non præjudico, neque revoco ad arbitrium meum. (Epist. Brut. ad Cic.) Brutus rend raison de toute sa politique par ces paroles. Ce principe doit être la règle de tout citoyen qui vit dans une république; mais malheureusement la république Romaine ne subsistoit plus, quand Brutus parloit ainsi.

[45] Non aliud discordantis patriæ remedium fuisse quam ab uno regeretur. (Tac. Ann. I. 2.) Tous les historiens anciens parlent le même langage; je me contenterai d’ajouter ici ce que dit Florus en parlant d’Auguste. Sapientia sua atque solertia perculsum undique et perturbatum ordinavit imperii corpus, quod ita haud dubio nunquam coire et consentire potuisset, nisi unius præsidis nutu, quasi anima et mente regeretur. l. 4.

[46] Le président de Montesquieu, dans ses considérations sur les causes de la grandeur et de la décadence des Romains.

[47] Nihil enim tam absurdum quam tyrannicidas in cœlo esse, tyranni facta defendi. Sed vides consules, vides reliquos magistratus si isti magistratus; vides languorem bonorum. (Cic. ad Att. Epist. 13. l. 14.)