[48] Omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Cæsaris plus valent, quam si ipse viveret. (Ad Att. Epist. 10 l. 14.) Quæ enim Cæsar nunquam neque fecisset, neque passus esset, ea nunc ex falsis ejus commentariis proferuntur. Epist. 14 l. 14.
[49] Prorsus dissolutum offendi navigium (Rempublicam) vel potius dissipatum, nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. (Ad Att. Epist. 11 l. 15.)
[50] Si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri, quam in telluris: atque id contra Brutum fore: sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis, nescias. (Ad Att. Epist. 14. l. 16.)
[51] Non recordor unde ceciderim, sed unde surrexerim, fratrem mecum et te si habebo, per me ista pedibus trahantur. Vobis simul philosophari possum. Locus ille animi nostri, stomachus ubi habitabat, olim, concalluit. Privata modo et domestica nos delectant. (Ad Att. Epist. 16 l. 4.)
[52] Ita temperata tota ratio est, ut Reipublicæ constantiam præstem, privatis rebus meis, propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malivolorum, odium in me improborum, adhibeam quandam cautionem. (Ad Att. Epist. 19. l. 1.) Ecrivant à Atticus, après la mort de César, sur le parti qu’il jugeoit à propos de prendre, il dit: assentior tibi, ut nec duces simus, nec agmen cogamus, faveamus tamen. (Epist. 13. l. 15.)
[53] Quæ facit, non dominationem, non, sed dominum Antonium, timentis sunt... ô magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis, ita cavere, ut cum vitare fortasse potueris, ultro arcesses et attrahas: nimium timemus mortem, et exilium, et paupertatem, hæc videntur Ciceroni ultima esse in malis, et dum habeat à quibus impetret quæ velit, et à quibus colatur et laudetur; servitutem, honorificam modo, non aspernatur. Eo tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus, ut sit illi Octavius propitius. (Epist. Brut. ad Att.) Cicéron méritoit ces reproches offensans, puisqu’il avoue lui-même à Atticus qu’il ne se trouvoit point mal de la domination de César. Il écrivoit peu de temps après la mort du dictateur; ita graciosi eramus apud illum, (Cæsarem) quem dii mortum perduint, ut nostræ ætati, quoniam interfecto domino, liberi non sumus, non fuerit dominus, ille fugiendus. Rubor, mihi crede, sed jam scripseram, delere nolui. (Epist. 4. l. 15.)
[54] Nullum enim, bellum civile fuit in nostrâ Republicâ omnium quæ memoriæ nostræ fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura Reipublicæ; hoc bello victores, quam Rempublicam sumus habituri, non facile affirmarim, victis certe nulla unquam erit. (Epist. ad Brut.)
[55] Dans le temps de la république, il n’étoit pas nécessaire, pour obtenir le triomphe, de battre les ennemis; il suffisoit d’être général de l’armée victorieuse; de sorte qu’on a vu des consuls triompher pour des victoires que leurs lieutenans avoient remportées pendant leur absence. C’est par une suite de cet usage, que les empereurs, sous les auspices desquels toutes les armées combattoient, triomphèrent seuls, ou du moins n’accordèrent que très-rarement le triomphe à leurs généraux.
[56] Dictaturam magnâ vi offerente populo, genu nixus, dejecta ab humeris toga, nudo pectore, deprecatus est. (Suet. in vit. Aug.)
[57] Domini appellationem ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit. (Suet. in vit. Aug.)