[58] Pharsale, Philippe, Actium.
[59] Fœdusve, cum quibus volet, facere liceat, ita uti licuit D. Augusto, Tiberioque et Claudio. Utique, ei senatum habere, relationem facere, remittere senatus consulta per relationem discessionemque facere liceat; ita uti licuit D. Augusto, Tiberioque et Claudio. Utique, cum ex voluntate, autoritateve, jussu, mandatuve ejus, præsenteve eo, senatus habebitur; omnium rerum jus perinde habeatur, servetur, ac si è lege senatus edictus esset habereturque. Utique, quæcumque ex usu Reipublicæ, majestate divinarum, humanarum, publicarum, privatarumque rerum esse censebit, ei agere facere jus potestasque sit, ita uti D. Augusto, Tiberioque et Claudio fuit. Utique quibus legibus, plebeive scitis scriptum fuit, ne D. Augustus, Tiberius et Claudius tenerentur; iis legibus plebisque scitis, imperator Cæsar, Vespasianus Augustus solutus sit. C’est par un décret que le sénat revétissoit les empereurs de la puissance impériale. De toutes ces pièces, qu’il seroit si curieux de connoître, il ne nous reste qu’un fragment de celle qui fut faite pour Vespasien; mais il suffit pour nous apprendre quelle étoit l’étendue et la nature du pouvoir d’Auguste et de ses successeurs.
[60] Nec unquam satis fida potentia, ubi nimia est. (Tac. Hist. l. 2.)
[61] Tout le monde connoît le goût effréné des Romains pour les spectacles de l’amphithéâtre.
[62] Omnium primum avidum novæ libertatis populum, ne post modum flecti precibus aut donis regiis posset, jurejurando adegit neminem Romæ passuros regnare. (T. L. l. 2.)
[63] Principatum quamvis neque occupare confestim, neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est, vi et specie dominationis assumpta, diu tamen recusavit impudentissimo animo. (Suet. in vit. Tib.)
[64] Tiberio etiam in rebus quas non occuleret, seu natura, sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc verò, nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur. (Tac. Ann. l. 1.)
[65] Tandem quasi coactus, et quærens miseram et onerosam injungi sibi servitutem, recepit imperium, nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. Ipsius verba sunt hæc: dum veniam ad id tempus quo vobis æquum possit videri, dare vos aliquam senectuti meæ requiem. (Suet. in vit. Tib.)
[66] Dixi et nunc, et sæpe alias, Patres Conscripti, bonum et salutarem principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui servire debere, et universis civibus sæpe, et plerumque etiam singulis: neque id dixisse me pœnitet, et bonos, et æquos, et faventes vos habui dominos et adhuc habeo. (Suet. in vit. Tib.)
[67] Neque enim eminentes virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat. Ex optimis periculum sibi; à pessimis dedecus publicum metuebat. Quâ hæsitatione postremo eo provectus est, ut mandaverit quibusdam provincias quos egredi urbe non erat passurus. (Tac. Ann. l. 1.) Libertatem metuebat, adulationem oderat. (L. 2.) Illum qui libertatem publicam nosset, tam projectæ servientium patientiæ tædebat. (L. 2.)