ABRAHAM.[→] Hei mihi, o bone Jesu! Quid hoc monstri est, quod hanc, quam tibi sponsam nutrivi, alienos amatores audio sequi?
AMICUS.[→] Hoc meretricibus antiquitus fuit in more, ut alieno delectarentur in amore[271]?
ABRAHAM.[→] Affer mihi sonipedem delicatum et militarem habitum, quo deposito tegmine religionis ipsam adeam sub specie[272] amatoris?
AMICUS.[→] Ecce omnia.
ABRAHAM.[→] Obsecro, affer et pileum, quo coronam velem capitis.
AMICUS.[→] Hoc maxime opus est, ne agnoscaris.
ABRAHAM.[→] Quid si unum solidum, quem habeo, mecum afferam, quo stabulario pro mercede tribuam?
AMICUS.[→] Aliter ad colloquium Mariæ non potes pervenire.