DISCIPULI.[→] Num sphæra et planetæ proferunt sonum, ut mereantur comparationem chordarum?
PAPHNUTIUS.[→] Ac maximum.
DISCIPULI.[→] Cur non auditur?
PAPHNUTIUS.[→] Multifariam exponunt. Alii autumant non audiri posse propter assiduitatem; alii propter aëris spissitudinem. Quidam autem ferunt, quod tanti enormitas sonitus artos aurium nequeat intrare meatus. Sunt etiam qui dicunt, quod sphæra tam jucundum, tam dulcem efferat sonum, ut si audiretur omnes in commune homines semet ipsis neglectis omnibusque postpositis studiis ducentem sonum ab oriente sequerentur in occidentem.
DISCIPULI.[→] Præstat ut non audiatur.
PAPHNUTIUS.[→] Hoc a Creatore præsciebatur.
DISCIPULI.[→] Sit satis de ista, prosequere de humana.
PAPHNUTIUS.[→] Quid de illa?
DISCIPULI.[→] In quo percipiatur.
PAPHNUTIUS.[→] Non solum, ut dixi, in compagine corporis et animæ, necnon in emissione nunc gravis, nunc claræ vocis, sed etiam in pulsibus[301] venarum atque in quorumdam mensura membrorum, sicut in articulis digitorum, in quibus easdem proportiones mensurando repperimus, quas in symphoniis præmisimus, quia musica dicitur convenientia non solum vocum, sed etiam aliarum dissimilium rerum.