DISCIPULI.[→] Verum.

PAPHNUTIUS.[→] Et in cujus laudem dignius justiusque scientia artium retorquetur, quam in ejus, qui scibile fecit et scientiam dedit?

DISCIPULI.[→] In nullius.

PAPHNUTIUS.[→] Quanto enim mirabiliori lege Deum omnia in numero et mensura et pondere posuisse quis agnoscit, tanto in ejus amore ardescit.

DISCIPULI.[→] Nec injuria.

PAPHNUTIUS.[→] Sed quid moror in istis, quæ nobis minimum offerunt delectationis?

DISCIPULI.[→] Enuclea nobis causam tui mœroris, ne diutius frangamur pondere curiositatis.

PAPHNUTIUS.[→] Si quando experiemini, auditu non delectabimini.

DISCIPULI.[→] Haud raro contristatur qui curiositatem sectatur; sed tamen hanc nequimus superare, quia familiaris est fragilitati nostræ.

PAPHNUTIUS.[→] Quædam impudens femina moratur in hac patria.