THAIS.[→] Ecce cubile bene stratum et delectabile ad inhabitandum.

PAPHNUTIUS.[→] Estne hic aliud penitius, in quo possimus colloqui secretius?

THAIS.[→] Est etenim aliud occultum tam secretum, ut ejus penetral nulli præter me, nisi Deo, est[311] cognitum.

PAPHNUTIUS.[→] Cui Deo?

THAIS.[→] Vero.

PAPHNUTIUS.[→] Credis illum aliquid scire?

THAIS.[→] Non nescio illum nihil latere.

PAPHNUTIUS.[→] Utrumne reris illum facta pravorum neglegere, an sui æquitatem servare?

THAIS.[→] Æstimo ipsius æquitatis lance singulorum merita pensari, et unicuique, prout gessit, sive supplicium, sive præmium servari.

PAPHNUTIUS.[→] O Christe, quam miranda tuæ circa nos benignitatis patientia, qui te scientes vides peccare et tamen tardas perdere!