AMATORES.[→] Quo tendit[317]?

THAIS.[→] Ubi nemo vestrum posthac me videbit.

AMATORES.[→] Papæ! Quid hoc monstri est, quod nostri deliciæ[318] Thais, quæ divitiis affluere[319] semper laboravit, quæ mentem a lascivia numquam retraxit et se voluptati penitus dedit, tanta auri gemmarumque insignia absque retractatione perdidit, et nos sui amasiones dedignando sprevit subitoque non comparuit?


SCENA QUINTA.[→]


THAIS.[→] En, pater Paphnuti, venio ad obsequendum tibi promptissima.

PAPHNUTIUS.[→] Quia moram in veniendo fecisti, coartabar nimis verendo te iterum implicitam esse sæcularibus negotiis.

THAIS.[→] Ne id vereare, quia multo aliud mihi versatur[320] in mente. Nam res familiares juxta velle meum disposui, meisque amasionibus publice abrenuntiavi.

PAPHNUTIUS.[→] Quia his abrenuntiasti, superno amatori jam nunc poteris copulari.