ABBATISSA.[→] Mutationis auctori grates.

PAPHNUTIUS.[→] Quia enim ægritudo animarum, æque ut corporum, contrariis[325] curanda est medelis, consequens est, ut hæc a solita sæcularium[326] inquietudine sequestrata sola in angusta retrudatur cellula, quo liberius possit discutere sui crimina.

ABBATISSA.[→] Hoc potissimum prodest.

PAPHNUTIUS.[→] Manda, ut quantocius cellula construatur.

ABBATISSA.[→] Parvo spatio perficiatur[327].

PAPHNUTIUS.[→] Nullus introitus, nullus relinquatur aditus, sed solummodo exigua fenestra, per quam modicum possit victum accipere, quem statutis diebus et horis illi debebis[328] parce præbitum ire.

ABBATISSA.[→] Vereor quod delicatæ teneritudo mentis ægre patiatur difficultatem tanti laboris.

PAPHNUTIUS.[→] Ne id vereare: nam grave delictum forte desiderat sperare remedium.

ABBATISSA.[→] Verum.

PAPHNUTIUS.[→] Tædet me magis morarum, quia timeo illam corrumpi visitatione hominum.