DRAMATIS PERSONÆ.

ANTIOCHUS.
HADRIANUS[353].
SAPIENTIA.
FIDES.
SPES.
CARITAS.


SCENA PRIMA.[→]


ANTIOCHUS[354].[→] Tuum igitur esse, o imperator Hadriane, prosperis ad vota successionibus pollere tuique statum imperii feliciter absque perturbatione exoptans vigere, quicquid rempublicam confundere, quicquid tranquillum mentis reor vulnerare posse, quantocius divelli penitusque cupio labefactari.

HADRIANUS.[→] Nec injuria; nam nostri prosperitas tui est felicitas, cum summos dignitatis gradus in dies tibi augere non desistimus.

ANTIOCHUS.[→] Congratulor tuæ almitati; unde, si quid experior emergere, quod tuo potentatui videtur contra luctari, non occulo, sed impatiens moræ profero.

HADRIANUS.[→] Et merito, ne reus majestatis esse arguaris, si non celanda celaveris.