ANTIOCHUS.[→] Et quid[357] magis potest rumpere civilis concordiam pacis, quam dissonantia observationis?

HADRIANUS.[→] Nihil gravius, nihil deterius, quod testatur orbis Romanus, qui undique secus christianæ cædis sorde est infectus.

ANTIOCHUS.[→] Hæc igitur femina, cujus mentionem facio, hortatur nostrates avitos ritus deserere et christianæ religioni se dedere.

HADRIANUS.[→] Num prævalet hortamentum?

ANTIOCHUS.[→] Nimium. Nam nostræ[358] conjuges fastidiendo nos contemnunt adeo, ut dedignentur[359] nobiscum comedere, quanto minus dormire.

HADRIANUS.[→] Fateor, periculum.

ANTIOCHUS.[→] Decet tui personam præcavere.

HADRIANUS.[→] Consequens. Advocetur, et in nostri præsentia an velit cedere discutiatur.

ANTIOCHUS.[→] Vin’ me illam advocare?

HADRIANUS.[→] Volo percerte.