HADRIANUS.[→] Ut caveas pertinaciam imitari sororis, ne similibus intereas pœnis.

SPES.[→] O utinam admeruissem illam imitari patiendo, quo illi assimilarer in præmio!

HADRIANUS.[→] Depone callum pectoris, et conquinisce turificando magnæ Dianæ, et ego te propriæ prolis vice excolo, atque extollo omni dilectione.

SPES.[→] Paternitatem tuam repudio, tua beneficia minime desidero. Quapropter vacua spe deciperis, si me tibi cedere reris.

HADRIANUS.[→] Loquere parcius, ne irascar.

SPES.[→] Irascere, nec sollicitor.

ANTIOCHUS.[→] Miror, Auguste, quod ab hac vili puellula tamdiu calumniari pateris. Ego quidem disrumpor præ furore, quia illam audio tam temere in te latrare.

HADRIANUS.[→] Hactenus infantiæ parcebam: ultra non parcam; sed meritam ultionem inferam.

ANTIOCHUS.[→] O utinam!

HADRIANUS.[→] O lictores, adite et hanc rebellem usque ad internecionem crudis nervis cædite.