ANTIOCHUS.[→] Quiesce, infelix, verbositas tua nunc est finienda.

SPES.[→] Non ut speras evenerit, sed tibi tuoque principi nunc etiam confusio aderit.

HADRIANUS.[→] Quid sentio novæ dulcedinis? Quid odoror[381] stupendæ suavitatis?

SPES.[→] Decidentia frusta[382] mei lacerati corporis dant fragrantiam paradisiaci aromatis, quo nolens cogeris fateri me non posse suppliciis lædi.

HADRIANUS.[→] Antioche, quid enim mihi est agendum?

ANTIOCHUS.[→] Novis cruciatibus incumbendum.

HADRIANUS.[→] Æneum vas plenum oleo et adipe, cera atque pice, ignibus superponatur, in quod ligata projiciatur.

ANTIOCHUS.[→] Si in jus Vulcani tradetur, forsitan evadendi aditum non nanciscetur.

SPES.[→] Hæc virtus Christo non est insolita, ut ignem faciat mitescere mutata natura.

HADRIANUS.[→] Quid? Audio, Antioche, velut sonitum inundantis aquæ.