CARITAS.[→] Bonum cordetenus amplector, et malum omnino detestor.
HADRIANUS.[→] Hoc tibi potissimum salubre mihique est placabile, ideoque leve quiddam tibi præpono meæ pietatis gratia.
CARITAS.[→] Quid?
HADRIANUS.[→] Dic tantum: Magna Diana! et ego ultra ad sacrificandum te non compello.
CARITAS.[→] Percerte non dico.
HADRIANUS.[→] Quare?
CARITAS.[→] Quia mentiri nolo. Ego quidem et sorores meæ eisdem parentibus genitæ, hisdem sacramentis imbutæ sumus, una eademque fidei constantia roboratæ. Quapropter scito nostrum velle, nostrum consentire, nostrum sapere, unum idemque esse, nec me in ullo umquam illis dissidere.
HADRIANUS.[→] O injuria, quod a tantilla etiam contemnor homullula!
CARITAS.[→] Licet tenella sim ætate, tamen gnara sum te argumentose confundere.
HADRIANUS.[→] Abstrahe illam, Antioche, et fac, ut suspensa in equuleo atrociter verberetur.