MATRONÆ.[→] Quid petis? Quid desideras?

SAPIENTIA.[→] Id solummodo, ut oratione completa moriar in Christo.

MATRONÆ.[→] Restat ut expectemus donec et te sepulturæ tradamus.

SAPIENTIA.[→] Ut libet.—Adonaï Emmanuel, quem retro tempora divinitas edidit Omniparentis, et in tempore virginitas[391] genuit matris, qui ex duabus naturis unus Christus mirifice consistis, nec diversitate naturarum unitatem personæ dividens, nec unitate personæ diversitatem naturarum confundens, tibi jubilet jucunda serenitas angelorum dulcisque harmonia siderum, te quoque collaudet totius scibilis rei scientia, omneque quod ex elementorum formatur materia, quia tu, qui solus cum Patre et Spiritu Sancto es forma sine materia[392], ex Patris voluntate et Spiritus Sancti cooperatione non respuisti fieri homo passibilis humanitate, salva divinitatis impassibilitate; et ut nullus in te credentium periret, sed omnis fidelis æternaliter viveret, mortem nostram non dedignatus es gustare tuaque resurrectione consumere. Te etiam perfectum Deum hominemque verum recolo promisisse omnibus, qui, pro tui nominis veneratione, vel terrenæ usum possessionis relinquerent, vel carnalium affectum propinquorum postponerent, centenæ vicissitudine mercedis recompensari, et æternæ bravio[393] vitæ debere donari; hujus spe animata promissi feci quod jussisti, sponte omittens[394] soboles quas peperi. Unde, tu pie, promissa solvere ne moreris, sed fac me quantocius absolutam corporeis vinculis ex receptione filiarum lætificari, quas pro te mactandas obtulisse non distuli, quo te illis agnum Virginis sequentibus et novum canticum modulantibus, ego jucunder audiendo, illarumque lætificer gloria, et quamvis non possim canticum virginitatis dicere, te tamen cum illis merear æternaliter laudare, qui non ipse qui Pater, sed idem es quod Pater, cum quo et Spiritu Sancto unus dominus universitatis, unusque rex summæ et mediæ atque imæ rationis regnas et dominaris per interminabilia immortalis ævi sæcula.

MATRONÆ.[→] Suscipe, Domine! Amen.

EXPLICIT LIBER DRAMATICA SERIE CONTEXTUS.

[351] Codex: Diocletianus.

[352] Codex: consummati.

[353] Codex: Adrianus et infra Karitas, et sic semper.

[354] Antiochi nomen deest in codice.