CONSTANTINUS.[→] Perge securus, Gallicane, ad bellum. Reversurus enim accipies, quod desideras, præmium.
GALLICANUS.[→] Illudisne me?
CONSTANTINUS.[→] Si illudo?
GALLICANUS.[→] Me felicem, si unum scirem.
CONSTANTINUS.[→] Quid unum?
GALLICANUS.[→] Ejus responsum.
CONSTANTINUS.[→] Filiæ?
GALLICANUS.[→] Ipsius.
CONSTANTINUS.[→] Injusta satis ratio in hac re verecundæ virginis responsum quærere. Consequentia autem rerum monstrabit ejus assensum.
GALLICANUS.[→] Si hunc scirem, responsum flocci facerem.