[98] Inscriptio hujus fabulæ, sicut et cæterarum, deest in codice.

[99] Hæc tria verba manu recentiore scripta sunt in codice.

[100] Hæc inscriptio nec in hac nec in cæteris Nostræ fabulis legitur.

[101] Scenarum partitio nusquam in codice notatur.

[102] Constantini nomen omittit codex.

[103] Celtes: servare.

[104] Codex: G. resp. id est, Gallicanus respondit. Litteræ G. resp. recentiore manu exaratæ sunt in codice, qui in scribendis personarum nominibus compendiis semper utitur.

[105] Sæpe apud Nostram conjunctio si vim habet interrogandi, dubitandi et etiam negandi.

[106] Codex et hic et ubique haut. Semel monemus nos haud daturos esse.

[107] Schurzfleisch: gravissimum, mendose.