SISINNIUS.[→] Quicquid dedecoris accedit[200] levius tolero, quia te morituram haud dubito.
IRENA.[→] Hinc mihi quam maxime gaudendum, tibi vero dolendum, quia pro tui severitate malignitatis in Tartara damnaberis; ego autem martyrii palmam virginitatisque receptura coronam, intrabo æthereum æterni Regis thalamum, cui est honor et gloria in sæcula.
[167] Titulus argumenti hujus fabulæ, sicut et cæterarum, manu recentiore scriptus est.
[168] Codex: Agapis, et ubique in recto casu: Agapes pro Agape.
[169] Codex et Celtes: jussu per puniendas. In his verbis veræ lectionis vestigia latent: fortasse vocabulum imperatoris expressum fuerat compendio, unde librarius effecit per.
[170] Hoc nomen hic et ubique scribitur in codice cum aspirationis nota.
[171] Diocletiani nomen deest in codice.
[172] Codex: sito, quod jam correxit Celtes.
[173] Celtes: dehonestatem.
[174] Celtes: quam servos venerari ut dominos.